Registro n. 2 precedente | 541 di 1791 | successivo

541. Francesco Sforza a Rinaldo Appiani 1450 ottobre 1 Milano

Francesco Sforza ordina a Rinaldo Appiani di trasmettere sigillato il processo, di grande interesse per la Camera ducale, contro Marco Ferrario al consigliere di giustizia Sillano Negri ad ogni sua richiesta.

Raynaldo de Aplano.
Habes, ut informati sumus, penes te processum quendam alias contra Marcum Ferrarium formatum, et, quendam illius Camere nostre maxime interest, volumus et tibi mandamus quatenus, sub indignationis nostre pena, processum eiusmodi cum omnibus exinde secutis egregio et sapienti doctori consiliarioque nostro iusticie domino Silano de Nigris ad omnem eius requisicionem indilate tradas et obsignes tenendo pariter et tibi restituendo, quando nobis libuerit et non aliter, non intendentes preterea nec volentes ob causam ipsam ac consimilem et pro aliis multis informacionibus, quas nobis in utilitatem Camere nostre asidue dare potes, quod longius quam huic ruri ire aliqualiter presumas absque speciali nostri seumemorati domini Silani licencia. Si qui tamen vel fuerint, qui audeant vel presumant te aliqua iniuria dicto vel facto afficere, quemadmodum nonnullos fuisse et esse inteleximus, quod nobis adeo molestum fuit et grave tulimus, volumus quod nos de eorum, qui te iniuria affecerint, nominibus et cognominibus avisatos cum primum reddas, quia talem fieri facimus punicionem, que ceteris exemplo erit, intencionis enim nostre est quod et tu et quilibet bonus civis noster tute domi sue stare possit et habitare. Mediolani, primo octobris 1450.
Cichus.