Registro n. 2 precedente | 68 di 1791 | successivo

68. Francesco Sforza a Giovanni Crivelli 1450 agosto 11 Lodi

Francesco Sforza ordina, su richiesta di Luigi Bossi, di costringere i debitori per la vendita del sale a soddisfare il ricorrente.

Capitaneo valis Lugani (1).
Dilecte noster, requisisti a spectabili milite domino Aluisino Bossio ut opportune provideremus quod nonnullos debitores quos hic essent in illa nostra valle Lugani, occaxione salis eis vendito per quondam Theodorum, ipsius domini Aluisini fratrem, possit convenire et eius debitum consequi, scribimus tibi et mandamus quod ad requisicionem prefati domini Aluisini vel agencium pro eo huiusmodi debitores convenias et, constante tibi de eorum debito, per omnia iuris remedia compellas illos ad sibi vel agentibus ut supra integre satisfaciant de omni et toto eo de quo veri debitores apparuerint, sine litigio et temporum ulla dillacione exequendo et in presentiarum vigore aliarum litterarum nostrarum patentium, quas eidem domino Ludovico impartiti sumus. Data die xi, Laude, augusti 1450.
Cichus.


(1) Identificato come Giovanni Crivelli (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 280).