Registro n. 2 precedente | 787 di 1791 | successivo

787. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 novembre 3 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate di saldare il debito con Solam Bonsignori e i soci ebrei (relativo ai mutui stipulati negli anni 1446-1447) con rate mensili sulle entrate ordinarie milanesi di agosto, settembre e ottobre del 1451.

[ 226v] Regulatori et Magistris intratarum.
Dilecti nostri, habere debent a Camera nostra Solaam de Bosignor et eius socii ebrey ducatos duos mille ducentum, de quibus usque die septimo mensis augusti anni 1447 mutuo nobis subvenerunt cum interesse ducatorum quatuordecim pro centeno in anno; quod quidem usque in diem presentem capit in summa, computatis nonnullis aliis expensis inde sequutis, ducatos septemcentum duos et solidos triginta duos ultra libras cl, solidos vii in drapis presentialiter sibi et in hac civitate solutos. Debet quoque Leonardus Nicolay Bonarelli de Ancona ab ipsa Camera habere ducatos trecentum quatuor, de quibus mutuo nobis similiter subvenit de mense augusti anni 1446 cum interesse ducatorum viginti pro centeno singulo anno, quod ascendet in summam ducatos centum nonagintaduos, soldos 46. Qui omnes denarii, computatis et m de imperialium, qui pro interesse temporis futuri ad rationem quindecim pro centeno yuxta captam conventionem debentur, ascendunt sumam librarum duodecim mile quatuorcentum septuaginta septem et solidos decem imperialium, sicut de premissis omnibus constat per rationem visam et calculatam cum ipsis ebreis et Leonardo per dilectum familiarem nostrum Steffaninum de Zachariis, cum sientia et participatione vestriy. Et quia nedum obtulerant illi, verum etiam promiserunt restituere nobis nonnulla yocala et pignora nostra penes eos pro cautione denariorum, de quibus, ut pretangitur, mutuo nobis subvenerunt existentia, si securi per nos fiant de solutione dictarum librarum xii milia cccclxxvii lx per faciendam eis super intratis nostris assignationem oportunam, habentes hanc oblationem et permissionem suam non modo gratam, sed etiam aceptam sumam, deliberamus et intendimus digne eorum peticioni satisfacere. Qua re contentamur, volumus et mandamus quatenus eisdem ebreis a Leonardo formam validam et inrevocabilem asignationem faciatis, licet et nos per presentes irevocabiliter facimus de predictis libris duodecimmille quatuorcentum septuaginta septem et solidis decem imperialium super quibuscumque intratis ordinariis huius inclite urbis nostre mensium augusti, sectembris et octobris proxime futuri anni 1451, sibi mensuatim pro rata solvendi, decernentes et ipsis ebreis et Leonardo concedentes per ipsam assignationem in totum vel partem alienare aut in alium transfere possint, prout sibi melius videbitur et magis placuerit, faciendo fieri ex nunc quaslibet scripturas pro premissis necessariis et expedientes et congruis temporibus solutiones debitas. Mediolani, iii novembris 1450.
Cichus.