Registro n. 2 precedente | 802 di 1791 | successivo

802. Francesco Sforza a Pietro Fregoso 1450 novembre 7 Milano

Francesco Sforza chiede a Pietro Fregoso, doge di Genova, di fargli avere quanto scrisse a Filippo Spinola quando quest'ultimo lo preg˛ di consentire che fosse posto a capo dell'officio di Ponte Maurizio.

Domino Petro de Campofregoso, Dei gratia ianuensi duci.
Non sumus immemores superioribus diebus fiducialiter per nostras litteras rogasse dominationem vestram ut spectatum Filippum Spinulam, quondam Neapoleonis, dignoretur nostro frui possit cum honore preficere offitio pontis Mauritii, ipso admodum cupiente in numero servitorum excellentie vestre describi. Et cum intellexerimus dominationem vestram et grate et optime respondi fecisse ipsi Filippo et si novum apud nos non sit id boni responsi contemplatione nostra dedisse, rengratiamur tamen excellenciam vestram et simul eam rogamus ut nos etiam per litteras suas de responso super re huiuscemodi participem fatiat, offerentes nos ad similia et maiora paratos pro dominatione vestra. Mediolani, vii novembris 1450.
Cichus. Franciscus Sfortia, et cetera.