Registro n. 2 precedente | 809 di 1791 | successivo

809. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1450 novembre 9 Milano

Francesco Sforza, assecondando Giovanni Galeazzo Trotti, impone ai Maestri delle entrate di annullare qualsiasi condanna per frode contro Bartolomeo Trotti, Giuliano Malanzana e Cino di Mino, del territorio di Castellazzo Bormida.

Magistris intratarum.
Tam ut complaceamus nobili dilecto nostro Iohanni Galeaz Trotto quam ut benigne clementerque agamus cum Bartholomeo Trotto, Iuliano Malanzana et Chinus de Mino, de terra nostra Castellacii, eis et unicuique eorum remitendum et annullandum duximus atque remittimus et annullamus quancunque condemnacione eis factam occaxione salis et bladorum frosatorum contra ordines nostros. Comittimus ergo vobis et volumus quod condemnacionem ipsam de quibuscumque libris et filciis super quibus descripti reponantur cassari, irritari et annullari penitus, et omino faciatis ita quod nullo futuro tempore valeant proinde molestari aut quovismodo inquietari. Mediolani, die viiii novembris 1450.
Iohannes.