Registro n. 2 precedente | 917 di 1791 | successivo

917. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 novembre 18 Milano

Francesco Sforza comunica al Regolatore e ai Maestri delle entrate di aver scelto Biagio da Cotignola come castellano del ponte di Lecco.

Regulatori et Magistris intratarum.
Deputavimus nuperrime providum virum, nobis carum, magistrum Blasium de Cotignola in castellanum pontis nostri Leuchi (1), loco Galeacii et Gabrielis de Bossis, ibidem in presenciarum castelanorum, cum pagis viginti duabus mortuis computatis. Et ut idoneos homines et personas aptos et fidos reperire secum habere et ducere possit, deque victu vitualibus opportunis et necessariis providere et ea parare et se fulcire et munire queat, edicimus vobis et presentium tenore mandamus ut, omnibus posthabitis, eidem magistro Blasio infra terminum dierum duodecim secutorum proxime provideatis de salario duorum mensium futurorum ad racionem florenorum trium singulo mense pro paga pro dictis xx pagis, exceptione remota. Mediolani, xviii novembris 1450.
Cichus.


(1) L'inizio della carica di Biagio da Cotignola (1450 novembre 25) successivo alla data della missiva registrata (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 605).