Registro n. 8 precedente | 1120 di 1171 | successivo

1120. Francesco Sforza al vicario e ai Dodici di provvisione 1452 marzo 9 Milano

Francesco Sforza vuole che il vicario e i Dodici di provvisione se riconoscono che Cristoforo de Roncho è indebitamente accusato, dispongano che non venga molestato per detta condanna.

Domino vicario et duodecim provisionum.
Animadvertentes incluse supplicationis continentiam nobis exhibite parte Christofori de Roncho, et ab honesto quidem et iusto deviare videatur, si is supplicans emptus fuerit stazias, de quibus agitur in supplicatione, et accusatus obinde de robaria, non potuerit eius defensiones facere, quia detentus in carceribus Malastalle, uti narrat, debeat ad solutionem condemnationis medietas devenire asseritur, cognoscens supplicantem indebite accusatum, de eius medietate remissionem fecerit sicuti ea in supplicatione mentio fit, scribimus vobis et committimus quatenus, de expositis diligenti sumpta informatione, si ea vera esse constiterit, provideatis expedienter quod ob eam condemnationem idem supplicans indebite non molestetur ne iusti gravaminis sibi materia afferatur. Data Mediolani, die viiii martii 1452.