Registro n. 8 precedente | 1130 di 1171 | successivo

1130. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 marzo 9 Milano

Francesco Sforza fa presente al podestà di Milano che i debiti menzionati nella supplica di Ambrogino Samaruga si debbono passare sotto silenzio e, quindi, detto Ambrogino non deve essere importunato, a meno che non siano dovuti a un'altra ragione giuridica.

[ 188v] Potestati nostro Mediolani.
Ambrosinus Samaruga, civis noster Mediolani, ad nos recursum habuit cum supplicatione, presentibus involuta, cuius continentiam attendentes, et quia similia debita, qualia supplicatio ipsa commemorat sub silentio potius pretereunda sunt quam in contentionem deducenda, attenta rei qualitate, mandamus tibi et volumus quod, si habita de expositis informatione, non compereris Ambrosium eundem aliter esse debitorem, quam occasione contentorum in supplicatione ipsa, eo casu, ipsum molestari non patiaris. Si vero compereris alia iuridica de causa debitorem, tunc ius ministres, partibus servatis et ordinibus in hac nostra civitate superinde vigentibus. Data Mediolani, die viiii martii MCCCCLII a.


(a) A margine: pro magnifico comite Gasparro.