Registro n. 8 precedente | 574 di 1171 | successivo

574. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1452 gennaio 25 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano del Seprio che, verificato il contenuto della supplica della badessa e delle monache del monastero di San Pietro di Caronno, imponga ai livellari, pertinaci morosi debitori del monastero, di pagare i canoni d'affitto dovuti.

Capitanio nostro Seprii.
Nomine domine abbatisse et monialium monasterii Sancti Petri de Carono nobis expositum fuit quod nonnullos habent debitores ex causa fictorum libellatiorum retrogatros non minus quam pertinaces, sicuti per eorum supplicationem, quam tibi mictimus introsertam latius constare poterit. Qua de re, consideratis premissis, mandamus tibi et volumus quatenus evocatis, ad te qui vocari debuerint, super ibidem recitatis summarium ius administres et expeditum simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, frivolis exceptionibus et frustatoriis dilationibus quibuscumque reiectis et, cum primum de vero supplicantis credito apparuerit, compellas debitores eosdem per necessaria quelibet iuris presidia ad eisdem exponentibus cum integritate satisfaciendum de omni eo, de quo veri debitores videbuntur, occasione premissa, sic quod debitum suum cicius consequantur. Data Mediolani, die xxv ianuarii MCCCCLII.