Registro n. 8 precedente | 595 di 1171 | successivo

595. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 27 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, constatato il vero della supplica di Caterina de Maletis, vedova e acciaccata, costringa il nominato Gabriele a restituirle i suoi beni e a versarle completamente la sua mercede.

Potestati Mediolani.
Porrigi nobis fecit Catherina de Maletis, vidua et infirma, uti asseritur, supplicationem, quam tibi mictimus introclusam, eius autem visa continentia conpatientesque casui et egritudini eiusdem supplicantis, mandamus tibi et volumus, quatenus constituto summarie de narratis in ea, tunc conpellas nominatum inibi Gabrielem ad restituendum eidem supplicanti res et bona sua, pro quibus agitur, et ad integre sibi satisfaciendum de premissa sua mercede, sicuti omni ex parte honestati congruere videtur, rem huiusmodi expediendo summarie et de plano ac quam cicius fieri potest. Data Mediolani, die xxvii ianuarii MCCCCLII.