Registro n. 8 precedente | 730 di 1171 | successivo

730. Francesco Sforza al podestà di Como 1452 febbraio 8 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Como non proceda contro Alamanno de Valle e Paolino d'Intimiano, cittadini comaschi tra loro riappacificatisi, e annulli qualsiasi attestazione scritta che li riguardi, in modo che per detta faccenda non ne abbiano ad avere future noie. Se vi fosse qualcosa in contrario, lo avverta.

[ 125r] Potestati Cumarum.
Animadvertentes continentiam in inclusa supplicatione naratorum Alamani de Valle et Paulini de Inthimiano, civium illius nostre civitatis Cumarum, maxime considerata pace inter ipsos supplicantes factam, ut asseritur, quodque ex contentione, cuius vigore contra supplicantes agere velle videmini nullum subsequutum est schandallum, ac ut mitius erga eos agamus, mandamus vobis et volumus quatenus, si apparuerit supplicatio vestra significasse, eo casu ulterius contra eos non procedatis, premissa de causa cassando et revocando omne proinde condemnationem factam et alie omnia hac in re facta, sive cassari et anullari fatiendo de quibuscumque libris et scriptis, in quibus de scriptis reperiantur, taliter quod ullo unquam futuro tempore hac pro re a molestari quovismodo nequeat. Ubi autem res forte b aliter se hinc vel aliud iuridicum in contrarium adesset, vellemus vestris certiorari. Data Mediolani, die viii februarii 1452.


(a) Segue que depennato.
(b) Segue taliter depennato.