Registro n. 8 precedente | 928 di 1171 | successivo

928. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1452 febbraio 23 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano del Seprio che, vista la supplica di Gabriele de Gambis, faccia spedita giustizia in modo che il ricorrente consegua il suo diritto quanto prima.

Capitaneo nostro Seprii.
Exhibuit nobis Gabriel de Gambis supplicationem, cuius copiam videbis introsertam, eius autem visa continentia, maxime quia causa pro qua agitur favorabilius suscipienda est, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis coram te partibus in causa eiusmodi, iusticiam facias sumatim et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, frivolis obiectionibus quibuscumque reiectis in modum quod supplicans debitum et ius suum omnino citius assequatur. Data Mediolani, die xxiii februarii 1452.