Registro n. 8 precedente | 998 di 1171 | successivo

998. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1452 marzo 1 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano del Seprio che, vista la supplica del gallaratese Andrea de Serno, tutore dei minorenni Giovanni e Antonio, fratelli Rossi, figli ed eredi del defunto Battista, faccia avere, con procedimento sommario, quanto loro è dovuto dai debitori della sua giurisdizione.

Capitaneo nostro Seprii.
Supplicationem ab Andrea de Serno, habitatore burgi Galarate, et tutore ac tutorio nomine Iohannis et Antonii, fratrum de Rubeis, filiorum quondam et heredum Baptiste, recepimus introsertam, eius autem visa continentia, presertim quia minorum iura favorabiliter quantum decet sunt persequanda, mandamus tibi et volumus quatenus contra debitores in iurisdictione tua commorantes ius facias summatim et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta in modum quod minores ipsi a debitoribus antedictis satisfactionem suam celerius et absque litigiorum strepitibus consequantur, attenta rei et personarum qualitate. Data Mediolani, die primo martii MCCCCLII.