Registro n. 8 precedente | 999 di 1171 | successivo

999. Francesco Sforza al podestà e al giudice dei malefici 1452 febbraio 29 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà e il giudice dei malefici ammettano alla sua difesa il ricorrente milanese Guido Visconti, detto de Guasconibus, in modo che possa dimostrare la sua innocenza. Egli afferma di essere stato coinvolto, per odio e cattiveria, nei furti perpetrati da Simonino da Lomazzo, detto Simoto, e Giovanni de Stillis, detto Cimato, i quali, però, in punto di morte lo discolparono, come proverà.

[ 166v] Potestati et eius iudici maleficiorum.
Ad nos recursum habuit Guido de Vicecomitibus, dictus de Guaschonibus, huius inclite urbis civis, exponens quod eum per quosdam Simoninum, dictum Simotum, de Lomazio et Iohannem, dictum Cimatum, de Stillis, de quibus sumptum est supplitium, accusatus fuerit quod in certis furtis per eos commissis fuerit particeps, quod odio et malivolentia processisse asserit, et denique, in articulo mortis, illum desculpaverint, prout fidem debitam facturus est, sed quia propterea contra eum formata est inquisitio et contra eum procedi velle videatur, non audeatque eius defensiones facere et de innocentia sua edocere, metu ne forte detineretur, dignemur sibi opportunis in hoc consulere, ne igitur supplicans innocens condemnetur, quod iniqum esset, mandamus vobis et volumus quatenus dicti supplicantis defensiones et probationes quaslibet legitimas admittatis et supplicantem ipsum de eius innocentia ostendere libere permittatis in modum quod, preter veritatem et iuris debitum condemnari non veniat, attenta maxime relatione proinde et informatione a vobis iudice habita. Data Mediolani, die xxviiii februarii 1452.