Archivio del Comune di Bormio, Busta "Processi dal 1515 al 1800" fascicolo 2 13 aprile 1515

Persone
Agnese moglie di Giovanni de Colloi di Cepina
Clareta figlia di Giovannino Morelli di Cepina
Procedimento giudiziario
Tonio di Bernardo Romeri contro Agnese, moglie di Giovanni de Colloi di Cepina, e Clareta Morelli, per maleficio (13 aprile 1515)

Tonio di Bernardo Romeri accusa Agnese moglie di Giovanni de Colloi e Clareta Morelli di Cepina che il giorno 14 febbraio vennero in casa sua altercando con sua nuora Domenica. Una sua nipote vide Clareta affaccendarsi attorno al letto della predetta Domenica che, la notte seguente, stesasi nello stesso letto, si mise a gridare e cantare a gran voce e fare cose insolite senza che la si potesse moderare. Si chiam˛ la sorella Maddalena che si rec˛ a casa di Clareta, dove fu invitata ad annullare eventuali malefici. La donna disse di ritornare a casa che Dio avrebbe provveduto e guarito Domenica, che per˛ continu˛ a permanere in uno stato di malessere per altri due giorni.

Tonio accusa inoltre Agnese per averlo ingiuriato come stregone. Egli la minaccia di rivolgersi al Magistrato, il quale avrebbe certo appurato chi veramente praticava la stregoneria. Giovanni, marito di Agnese si mette a rimproverarla di essere per lui causa di infamia. La donna lo tranquillizza dicendo che ha ingiuriato Tonio per gioco e glielo ripete alcuni giorni dopo mentre offre del vino a dei bovari; invitato in quell'occasione a bere del vino, Tonio rifiuta e Agnese gli racconta che, essendo a Grosotto con una ragazza, mentre questa si era ritirata dietro un muro per assolvere a certi suoi bisogni corporali, fu investita da un'aria calda e poi vide nei pressi del fiume un otre rovesciato con due corna sulla sommitÓ.

Tonio aggiunge di aver sentito da certi cepinaschi che il cappellano di Tovo o Lovero, coadiutore del beneficiale di Cepina, aveva esorcizzato Agnese con dei ceri accesi sopra la stessa.

Aggiunge ancora di aver sentito da Giovanna Morelli, sorella di Clareta, che si vociferava della venuta dell'inquisitore e che, essendoci certe mormorazioni su di lei, ella si sarebbe trasferita a Sommacologna, nel Comune di Sondalo, perchÚ era preferibile essere uccel di bosco che uccello in gabbia.

Quaternus inditiorum dandorum occaxione certorum maleficiorum et venificiorum in regimine spectabilis domini Joannis Plante de Sernezio etc. potestatis Communis et Terre Burmii et in procuratione ser Pauli Florini et ser Dorici Janoti offitialium ac Tonii Beti Zenini caniparii maioris dicti Communis et cum tribus procuratoribus maioribus dicti Communis, incipiendo in sorte veris 1515, scriptorum per Antonium de Folianis et me Joseph de Sermondo, scribas dicti Communis per eam sortem.

Die veneris xiii mensis aprilis 1515.

In palatio Communis et Terre Burmii, Thonius Bernardi Romerii dedit per indicium dominis officialibus quod jam ante sibi dato juramento, qui interrogatus etc. [respondit] quod verum est quod de mense februarii 1514 venerunt in domo eius Agnes, uxor Iohannis de Colloii Jacobi Zannis de Cipina et Clareta, filia Johannini Morelli et uxor Nicolaii Belucii de Cipina et cum esset in domo ipsius Thonii suprascripta Agnes fuit in pena cum *** nuris ipsius Thonii et ibi retinebat suprascriptam *** loquendo verba nequam et suprascripta Clareta fuit in stuffa suprascripti Thonii et quedam puella ablaticha (1) seu nepotis ipsius Thonii audivit eam Claretam vertentem non nulla et dicta puella fuit in hostio stuffe et dixit ipse Clarete: Quid facitis hic? Et dicta Clareta respondit: Videbam si Dominicha habebat bonum lectum. Et postea recesserunt et cum iret ipsa Dominicha dormitum in nocte sequenti in suprascripto lecto, tunc cepit clamare et canere magna voce et facere multa alia stupenda (2) et non poterat morari. Tunc misserunt vocatum Magdalenam, sororem ipsius Dominice et inter se naraverunt de occursis et statim ipsa Magdalena fuit domum suprascripte Clarete et dixit ei Clarete: Veni ibi bono respectu et volo tecum aloqui quia volebant ad te venire Thonius Bernardi Romerii et filii eius, quia fuisti in domo eius et Dominicha mea soror et nurus suprascripti Thonii numquam se bene habuit et fecit multas res insensatas. Sicque precoita (3) si qua ipsi Dominice fecisti, illa revoces, sin aliter res male cedat. Tunc ipsam Clareta respondit ipsi Magdalene: Ite, ite. Dominicha non patietur. Deus ipsam guardet. Et ipsa Magdalena recessit et cum aplicuisset ad habitationem ipsius Thonii suprascripta Dominicha quasi sanata erat, sed etiam per duos dies aliquantulum fuit male sana et hec dixit suprascriptus Thonius verum esse esseque agitata in domo sua et ea vidisse ut superius constat.

Item dat pro inditio suprascriptus Tonius quod jam multis diebus quod una suarum nurum dixit illi Tonio quod suprascripta Agnes, uxor suprascripti Johannis dixerat quod ipse Tonius erat venefichus. Tunc ipse Thonius profectus est domum suprascripti Johannis et dixit ei: Johannes, Agnes uxor tua dixit me esse venefichum. Volo ut eamus sursum ad jus et hoc inteligitur in Terra Burmii et videbimus qui erunt venefici, ego vel ipsa. Tunc ipse Johannes successus (a) magno furore vocavit eam Agnetem que erat infamia eius et audiebat eam que ipsi loquebantur, quia ipsi erant modicum citra domum et dictus Johannes dixit ei Agneti: Thonius ibi lamentatur quia tu dixisti ei: Venefice. Et ipsa dixit: Non dixi aliqua, nisi jochose. Tunc ipse Thonius dixit: Ne dixisti ita Thonio Laurentii de Cipina et ipse Thonius hoc dixit que tu dixisti Johanni fratri eius qui Johannes hec retulit aliquibus de domo mea et ibi dixerunt suprascripto Thonio Laurentii si erat verum quod dixerat suprascripta Agnes. Et ipse respondit: Si qua dixit, dixit jochose. Et post aliquibus diebus ipsa Agnes prebebat potum certis bubulcis (4) et invitavit ipsum Thonium Bernardi sed ipse noluit bibere, et post modicum temporis ipsa Agnes dixit illi Tonio Bernardi: Tu mecum stas ita durus. Si qua dixi de te, dixi jochose, sicquam precor ut mi parces. Item dixit quod ipsa Agnes dixit ipsi Thonio quod dum staret in terra de Grosupto Valisteline, dum esset cum una puella eius comes, ipsa puella fuit post unum murum pro beneficio habendo etc. et illicho venit quedam aura chalida circha eam Agnetem que numquam dimissit eam et etiam dixit suprascriptam Agnetam dixisse ipsi Thonio quod dum esset ad aquas in suprascripto loco de Grosupto vidit seu est visa videre unum utrum seu odrium reversum habentem duo cornua in apice ipsius odrii et hoc ipse Thonius dixit audivisse a suprascripta Agneta prout supra.

Item dixit suprascriptus Thonius audivisse a certis vicinis de Cipina quod dominus presbiter Dominichus de Thovo seu de Luvero Valisteline qui stabat pro capelano cum domino presbitero Gotardo ad Cipinam beneficiante in sacrario ipsius ecclesie de Cipina fecit certa officia cum cereis accensis supra eam Agnetem et ipsa Agnes dedit ipsi domino presbitero Dominicho unam ovetam (5) laboratam que erat boni valoris et ex hoc videtur ipsam Agnetem penituisse.

Item dat per inditium quod Zovana filia suprascripti Johannini Morelli dixit ipsi Thonio in his diebus preteritis: Estne verum quod dicitur quod volunt mitere acceptum inquisitores seu fratres veneficharum? Et ipse Thonius respondit: Non audivi quicquam! Tunc ipsa dixit: Dummodo fieret justa ratio esset bonum. Scilicet quia de me fiunt certe murmurationes. Si veniunt, volo hinc recedere et volo ire ad Sumam Coloniam Communis Sondali, quia melius est avis luchorum seu nemorum quam avis chavearum etc. (6)

(a) Probabilmente per succensus "acceso" d'ira.

(1) Borm. ant. beÓdich, femm. beÓdiga "nipote" nei confronti del nonno (Longa 28), come specifica la glossa che segue, dal lat. aviaticus "nipote" (REW 825).

(2) Qui nel senso di "stranezze". Cf. sotto: multas res insensatas.

(3) "Avvertita". Dovrebbe rappresentare un deverbale da cogitari "pensare".

(4) Non tanto nel senso di bˇlc' "bovaro, pastore di buoi" (Longa 35), quanto piuttosto in quello pi¨ specializzato di "conduttore di buoi" come animali da tiro, "carrettiere" (Monti 24). In Valfurva bˇlc' "conduttori di slitte cariche di fieno dai monti a valle nel periodo dell'innevamento".

(5) Borm. ant. oÚta "cuffia", valt. ovÚta "cuffia", com. (a. 1258): servitores habeant in capite ovetam, sive beretam rubeam (Monti 167).

(6) Si tratta del noto proverbio: Meglio essere uccel di bosco che uccel di gabbia. Segue una nota dove si accenna a sospetti di peste.