Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum da sorte estiva 1595 a sorte primaverile 1596 17 aprile 1596

Persone
Moretta di Santa Maria Maddalena

Giacomo Grosini e Bonetto di Tirindré sono liberi dalla garanzia data per la donna di Santa Maria Maddalena soprannominata Moretta, detenuta come strega. Moretta deve garantire di non abbandonare la propria casa, se non per recarsi alle divine funzioni.

1596. Die sabbati 17 mensis aprilis.

Convocatum etc. fuit concilium Communis Burmii more consueto, ordinatum fuit quod …

[…] Item quod Jacobus del Grosino de Cipina et Bonetus de Tirindrée, (1) Communis Burmii sint liberi ab illa fideiussione alias per eos, sub offitio domini Bernardi de Mariolis et domini Gasparis Fopuli offitialium maiorum Communis, prestita pro *** Moreta cognominata, de Sancta Maria Magdalena, dicto Communis, sub dicto offitio, in carceribus Communis detenta sub titulo de strigha, tenoris in dicta fideiussione scripta per cancellarium tunc in offitio existente, ita ut dicta Moreta teneatur dare manum in fidem, loco dicte securitatis et iuramentis de se non absentando ex domo eius, nisi pro eundo ad sacrum. Que ibidem sic fuit et promissit magnifico domino pretori Joanni Bu[o]l et presentibus dominis offitialibus Simone Sermondo et Gabriele de Imeldis de Burmio etc.

(1) Una delle frazioni di Morignone spazzata via dalla frana (Longa 309). Cf. ACB, Fondo pergamene, 1489 novembre 1, si cita Petrus filius quondam Chrispofori dictus Tiraindredii. Dall'abitazione di un personaggio soprannominato tirandré "ritardatario", "indeciso, indolente; capace solo di spegnere gli entusiasmi degli altri".