Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum sorte primaverile 1608 4 marzo 20 21 aprile 4 maggio 1608

precedente | 47 di 175 | successivo

Persone
Maddalena Gonella di Pedenosso

Delibere del consiglio sulla cattura, detenzione, spese durante l'incarcerazione, spese per il processo ed infine per il carnefice di Coira che decapita e brucia sul rogo Maddalena Gonella.

1608. Die veneris 4 mensis martii.

In stuffa maiori Pretorii Communis Burmii. Congregato magnifico concilio Burmii, ritu solito ordinatum fuit quod Magdalena, cognominata la Gonella, de Pedenosso, (1) stantibus notificationibus et processu formato contra eam, de quo apparet in eo etc., quam prius detineatur sub viribus Communis etc.

1608. Die sabbati 12 mensis martii.

In stuffa maiori Pretorii Communis Burmii constituta fuit Magdalena Gonella in carceribus detenta, cui plures interogationibus facte fuere, de quibus legitur in processu, deinde ducta fuit in solito carcere etc.

1608. Die lune 21 mensis martii.

In stuffa maiori Pretorii Communis, ritu solito. Congregatum fuit magnificum concilium Burmii, in quo ordinatum fuit etc., ordinatio die sabbati proxime preterita facta de admonendo magnifico domino pretori Tirani causa prout in ea continetur etc., differatur donec et usque quo facta erit sententia diffinitiva super causa criminali Magdalene Gonelle in carceribus detente. Et ulterius ad beneplacitum predicti magnifici concilii. Et hoc fit dignis de causis et rationibus predicto concilio (a) sic bene visis et per eum consideratis etc.

1608. Die veneris 20 mensis aprilis.

In stuffa maiori Pretorii, more solito. Congregatum fuit magnificum concilium Burmii in quo ordinatum fuit quod domini officiales presentes habeant auctoritatem accipiendi scutatos quinquaginta ad computum librarum 6, solidorum 10 pro singulo eorum, ubi melius potue[ru]nt habere pro satisfaciendo carnefici de aliis expensis factis causa criminalis causa Magdalene Gonelle, videlicet: scuti 41, 1/2 dati carnefici et libre 31, solidi 10 magistro Laurentio Belottino pro expensis datis predicto carnefici et *** … sub die 21 aprilis simile … (b).

1608. Die jovis 21 mensis aprilis.

In stuffa maiori Pretorii etc. Congregato magnifico concilio Burmii etc., ordinatum fuit quod alpis de Pedenolo, Gradiz et le Reze locantur ser Faustino Lonino de Ghusagho, pecorario (2) pro hoc anno tantum pro ficto a magnifico concilio Burmii liquidando, et hoc una cum alio cantonzello (3) seu alpe, affictanda una et simul loco alpis de Forcola ubi non affictetur. Unde ad bonum contum dicti ficti valeat ser Joannis Antonius Fedricus, caniparius maior presens recipere ab eo ser Faustino scuta quinquaginta pro negotiis Communis fiendis, videlicet: scuta 41 et medietas danda ministro justitie pro eius itinere et mercede justitie administrate cum Magdalena Gonella die heri decapitata et deinde combusta et ressiduum libre 31 date ser Laurentio Belhosto, hospiti Curtivi Communis pro expensis cibariis factis per dictum ministrum et libre 24, solidi 5 imperiales dicto canipario pro faciendo negotia Communis.

1608. Die mercurii 4 mensis maii.

In stuffa maiori Pretorii, ritu solito.

[…] Eo die a magnifico concilio Burmii taxate fuere expense cibarie facte in carceribus tam per quondam Madalenam Gonellam per dies 47, ad rationem solidorum 33 imperialium pro die, quam per suprascriptam Dominicam Motesellam (4) usque in hodiernum per dies 50, ad rationem solidorum 30 pro die, computatis hominibus et servitute dicti caniparii ipsa de causa facte et consumptis. Ultra omnes alias expensas factas causa eius detentionis, de quibus fit mentio in datis, omnia ad summam librarum 431 imperialium, computate expense estimationis facte die 13 maii suprascripto.

(a) Segue cancellato: consideratis et.

(b) L'intero partito di consiglio è cancellato.

(1) L'incartamento con l'istruttoria non è stato reperito.

(2) Le cosiddette pecore tesine, cioè provenienti dalla pianura bagnata dal Ticino (in dialetto lombardo Tesìn), venivano ogni anno verso i nostri pascoli. Il pastore di cui si parla in questo processo viene da Gussago (cf. SB014 e SB067).

(3) In dialetto con cantón in senso geografico si designa propriamente il "bacino superiore di una valle" (Longa 293), com. cantón "cantone, angolo" (Monti 40).

(4) Per gli incartamenti relativi a Domenica Mottisella si veda qui di seguito, dopo quelli della Gonella (cf. SB048).