Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum sorte primaverile 1611 31 ottobre 1611

precedente | 53 di 175 | successivo

Persone
Nicola di Canareglia di Furva

Simone Mighinola viene condannato al pagamento di ventuno lire imperiali per aver ferito e ingiuriato Nicola di Canareglia dicendogli "razza di stregone". Nicola deve invece pagare dieci lire per aver ingiuriato Simone dicendogli "ladro".

1611. Die jovis ultimo mensis octobris.

Convocato etc. magnifico concilio Burmii, more et loco solitis etc. fuit in eo concorditer ordinatum quod Simon quondam Antonii Mighinola (1) de Furva sit condemnatus in libris vigintiuna imperialibus causis infrascriptis, videlicet: libris 11 causa vulnerum illatorum in personam Coloi de Canareglia (2) et libris 10 quia dixit dicto Nicolao: Razza de strion!, teneatur quod dictum verbum revocare etc. secundum Statuti formam eidem Colò, reservatis juribus consequendi damna etc. et mercedem medicorum et ultra mercedem iterum factam etc. causa premissa Uzam et medietatem mercedis processus et processandi, et que inferunt libras ***, solidos ***, hoc modo videlicet: magnifico domino pretori, domino offitiali Casulario et canipario et mihi notario libra 1, solidi 5 pro singulo et Antonio Menestrali solidi 15 pro andata predicta. Item dominis pretori, offitialibus, cancellariis et canipario ad computum librarum 1 pro singulo pro mercede processandi et librarum ***, solidorum ***, pro mercede longhi processus etc. Et Antonio Menestral solidi 10 pro mercede andatarum citandi testes etc., et mihi notario libre 5 pro mercede processus, computata scriptura domini Leoprandi Sermundi cancellarii etc. Qua expensa processus, reservata andata ut supra, inferunt pro eius medietate summam librarum 9, solidi -.

Item quod dictus Nicolaus de Canareglia sit condemnatus in libris 10 imperialibus, eo quod dixit Antonio Simoni quondam Antonii Mighinola: Ladro!, ultra medietatem processus et processandi etc. prout supra, teneatur quod dictum verbum revocare etc. ad formam Statutorum Burmii, ultra medietatem mercedis processus et processandi, videlicet pro eius medietate libre 9, solidi -, etc.

(1) Matronimico derivato da una formazione ipocoristica di Domenica.

(2) Canaréglia è una delle contrade che formano Madonna dei Monti in Valfurva (Longa 299). Il nome deriva forse dal lat. *canalicula "serie di canali, di solchi sul versante della montagna".