Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum da sorte estiva 1596 a sorte primaverile 1597 14 20 aprile 1597

precedente | 92 di 175 | successivo

Persone
Caterina Tellaresio di Bormio
L'ava paterna di Caterina Tellaresio
Procedimento giudiziario
Inchiesta su Caterina Tellaresio, per maleficio (10 dicembre 1596 - 14 maggio 1599; 14 - 20 aprile 1597; 12 - 14 maggio 1599)

Garanzie richieste per consentire a Caterina Tellaresio, imputata di maleficio, di lasciare temporaneamente il carcere e testimoniare al processo.

Anno Domini 1597, die iovis 14 mensis aprilis.

Convocato et simul congregato magnifico concilio Burmii sono campane et servitorum citatione more consueto, in quo fuit concorditer ordinatum quod Catarina uxor relicta quondam ser Petri Bertolomini et filia Sebastiani Telaresii per publicum servitorem citetur sub pena scutorum 10 coram magnifico domino pretore et concilio, et successive interogetur super imputationibus et super processu contra eam formato causa etc., et interogata et eius constituto asumpto, in aestuario magno presenti detineatur cum custodibus, ita ut nemo eam alloqui possit, ulteriusque de jure procedatur prout opus et juridicum fuerit.

[…] Anno Domini 1597, die mercurii 20 mensis aprilis.

Per magnificum concilium ordinarium Burmii simulque congregatum in estuario magno Pretorii, servatis de more servandis, concorditer etc. fuit ordinatum quod Catarina filia Sebastiani Telaresii et uxor relicta quondam Petri Bertolomini et modo aserta uxor pro secundis votis (1) ser Pantini Vulpini, modo in carceribus communis detenta causa imputationis etc. et prout in processo formato fit mentio, pro hac vice tantum relaxetur e carceribus predictis, dando tamen duas securitates de se consignando personaliter ad omnem requisitionem offitii sub pena scutorum tercentum aury ad depersolvendis expensis audientiae ac processsus et dependenti causa premissa, videlicet: pro audientia presentis magnifici concilii libras 131, solidos 12, denarios 6 imperiales per caniparium maiorem a dicta Catarina sive eius fideiussoribus exigendos et dandos modo ut infra, videlicet: magnifico domino pretori libras 13, domino officiali Casello libras 6 solidos 10, domino Menapasio Alberto conciliario et locumtenenti libras 13 solidum -, ceteris dominis consulibus, videlicet: domino Bernardo de Mariolis, domino Rodomonte Alberto, Leonardo Ferla, ser Abundio Canclino, ser Carolo Murco, ser Joanni Petro Zucho, ser Joanni Petro Mondinello et consiliariis valatarum, reservato mastro Petro del Pifer et Vitale Motino, qui non interfuere, stantibus dignis de causis, ad computum librarum 6 solidorum 10 pro singulo, nobis cancellariis libras 13, canipario libras 6 solidos 10, servitoribus et custodi horarum (2) libras 8, solidos 2, denarios 6. Et hoc ultra expensas processus ut supra, que inferunt summam libras, videlicet: libras centum vigintiocto et solidos quinque imperiales hoc modo videlicet: magnifico domino pretori libras 26, dominis Stefano Casello et domino Menapasio de Albertis locumtenenti domini Casularii uti officiali libras 13, ser Carolo Murco et ser Joanni Petro Mondinello locumtenentibus dominorum notariorum dum erant absentium libras 13, mihi cancellario pro longo processu prout notum est libras 26, computata mercede processandi et literis spetialibus subsidialibus preture Tiranum transmissis, canipario libras 13 ultra expensas cibarias, computatis multis laboribus factis et tempore consumpto dum suprascripta Catarina detinebatur in carceribus communis, ultra expensas cibarias pariter persolvendas per dictam Caterinam, famulo domini pretoris pro custodia dierum et noctium 5 libras 6, solidos 10, Vasino Rampo pro custodia plurium dierum et citatione testium libras 10, ceteris servitoribus in totum libras 6, domino Sebastiano Alberto pro expensis cibariis factis reverendo domino archipresbitero Stupano qui Burmium se contulerat requisitus causa premissa libras 5, (a) ser Joanni Petro Zuco pro andata facta Maze vocatum dictum dominum archipresbiterum, computato prandio per dictum Zucum soluto predicto domino archipresbitero et famulo in domo ser Menighini Zuccole libras 9, solidos 15.

(a) Sul margine sinistro, cancellato: ser Joanni Petro Zuco pro andata Maze et prandio soluto domino archipresbitero Stupano solidos 9, denarios 15.

(1) "In seconde nozze".

(2) Cf. SB026: stulto horarum.