Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum sorte primaverile 1599 12 14 maggio 1599

precedente | 93 di 175 | successivo

Persone
Caterina Tellaresio di Bormio
L'ava paterna di Caterina Tellaresio
Procedimento giudiziario
Inchiesta su Caterina Tellaresio, per maleficio (10 dicembre 1596 - 14 maggio 1599; 14 - 20 aprile 1597; 12 - 14 maggio 1599)

Caterina Tellaresio, imputata per maleficio, viene assolta dal reato di stregoneria.

1599. Die sabbati 12 mensis maii.

Convocato magnifico concilio Burmii in stupha superiori scholarum (1) communis sono campane et servitorum cittationibus de more solito, ordinatum fuit quod Catarina uxor pro secundis nuptiis ser Pantini Vulpini, filia magistri Sebastiani Telaresii, nudius tertius in carceribus communis detenta causa et prout in processu alias contra eam formato, sit noviter interogata de contento in dicto processu et suprascripta eius depositione referatur magnifico consilio Burmii, et deinde procedatur ut supra etc. Qua interogata fuit etc.

R. Io non so altro, né ho da dir altro, et mi remetto et sto in quello che già ho deponuto.

Eo die a prandio.

Ordinatum fuit quod causa procedendi contra dictam Chaterinam prorogetur usque in diem lune proxime futurum summo mane, dignis de causis.

[…] 1599. Die lune 14 mensis maii.

Convocatum fuit magnificum concillium Burmii in stupha maiori Curtivi sono campane et servitorum cittatione, in quo lectum fuit et consideratum processum contra Catarinam filiam Sebastiani Telaresii de anno 1597 formatum, scriptum per ser Andream Vitalinum tunc cancellarium communis, ordinatum fuit quod dicta Chaterina causa et prout in dicto processu latius fit mentio, in carceribus communis detenta, a dicto carcere ubi est detenta et incarcerata, relaxata sit, liberando fideiussionem alias per eam prestitam sub die 20 mensis aprilis 1597, ipsa tamen condemnando in omnibus expensis factis ipsa de causa, tam pro audientia predicti magnifici concilii quam causa processandi, et aliter ac alio modo, et ultra expensas cibarias per eam in carceribus factas una cum aliis expensis suprascriptis antequam recedatur a carcere persolvendis et per ser Burmum Marnum caniparium maiorem communis exigendis, et que expense inferunt libras 104 imperiales.

Item ordinatum fuit quod sit taxatum magnifico domino pretori, domino Petro Paulo Foliano offitiali, domino Joanni Baptistae Foliano locumtenenti ser domini Menapasii Alberti officialis, dominis duodecim consulibus, reservatis domino Gaspare Foppulo, ser Christophoro Casulario, magistro Angelo Sasella et ser Antonio Baracho, qui non interfuerunt et notariis ac canipario ad computum librarum 4 imperialium pro singulo, sed domino pretori libras 8 imperiales, item custodi horarum et quattuor servitoribus solidos 40 pro singulo et famulo domini pretoris solidos 40 imperiales et libras 4 imperiales michi Leoprando Sermondo pro factura processuum, que taxae inferunt libras 92 imperiales ultra alias libras 12 imperiales datas prefatis dominis officialibus et notariis, causa processandi, libras 3 pro singulo etc.

(1) Nel Palazzo pretorio (cf. SB015).