Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

7

Cartula offertionis

1005 dicembre, Bergamo.

Lazaro del fu Gariverto e Andrea del fu Arivone, zio e nipote, entrambi da Balbiaco, nonché tre uomini di nome Mauro ed il prete Giovanni, abitanti in Calcinate, donano alla chiesa di San Vincenzo di Bergamo sei campi arativi situati nelle suddette località Balbiaco e Calcinate.

Originale (A), 1495 (F V). A tergo, di due diverse mani del sec. XII: Quod ecclesia Sancti Vi(n)c(entii) est mater ecclesia tempore Enrici e Balbiaco et Calcinate.

Edizione: LUPO, II, col. 443s (excerptum).
Cit. JARNUT, Bergamo, p. 58 nota 199.

Pergamena di taglio irregolare a forma di trapezio rettangolo con il margine destro obliquo; mm. 330 x 312/240.
Indizione anticipata.

(ST) In nomine domini Dei eterni. Enricus gratia Dei rex, anno regni eius hic in Italia secundo, mense decemb(ris), inditione quarta . | Nos in Dei nomine Lazarus filius quondam Gariverti, Andreas filius quondam Arivoni de loco Balbiaco, Mauro (a), item Mauro atque | item Mauro et Iohannes presbiter, abitantes in vico Calcinate, qui professi summus legem vivere Langobardorum, p(resentes) p(resentibus) diximus: 'Quis in sanctis | hac venerabilibus (b) locis ex suis aliquit contulerit rebus, centuplum haccipiet (c) et insuper, quod melius est, vitam poside|bit eternam'. Ideoque nos qui supra Lazarus et Andreas, Mauro, item Mauro atque item Mauro et Iohannes presbiter damus et oferrimus eclesie vel ca|nonice Sancti Vicentii, que est mater (d) Eclesie fundata infra civitate Bergamo, id sunt que eeidem eclesie damus et oferrimus de campis arabilis | peties sex, prato petia una iuris nostris, que abere visi summus in suprascriptis locis Balbiaco et Calcinate. Primo campo dicitur Casale: coeret | ei a mane et meridie ipsius Sancti Vincentii (e), a sera Audemundi; est per iustam mensuram tabules sexagita et septem. Secundo campo dicitur Veneringo: | coeret ei a mane Andrei, a meridie Sancti Alexandri, a sera via; est per iustam mensuram tabules centum novem (f). Tertio campo prope Cario: coeret ei | a mane via, a meridie Andrei, a sera ipsius Sancti Vincentii, et est per mensuram (g) tabules quinquaginta et octo. Quarto campo ibi prope: | coeret ei a mane cumunalia, a meridie ipsius Sancti Vincentii, a sera via, a muntibus Odoni; est per mensuram tabulas duocenti vigincti | et trex. Quinto campo dicitur Pitelle: coeret ei a mane Sancti Alexandri, a meridie via, a sera Andrei; est per mensuram tabulas septuginta due. Sexto | campo dicitur a Ceretello: coeret ei a mane (h) nobis reservamus, a meridie Odoni, a sera via; est per mensuram iugie legitima (i) una. Suprascripto prato dicitur Casale: | coeret ei a mane Petri, a meridie via, a sera et muntes ipsius Sancti Vincentii; est per mensuram tabules treginta due. Suprascriptes peties terre cum superioribus et inferi|oribus (j) seu cum ingresis (k) et haccesionibus suarum in integrum ab hac die in suprascripta eclesia damus et oferrimus, nulli alii venditis, donatis, alienatis, obnosiatis vel traditis | nisi in predicta (l) eclesia; et fatiant exinde canonici et (m) ofitiales qui ibi pro tempore fuerint et Deo servierint de frugibus (n) earum rerum vel census quibus exinde | anue Dominus dederint presenti die et usque in perpetuum quicquit voluerint, sine omni nostra qui supra Lazari, Andrei, Mauri (o), item Mauri (p) atque item Mauri (q), Iohanni | presbiteri et eredum nostrorum contraditione. Insuper spondimus atque promittimus nos qui supra Lazarus (r), Andreas (s), Mauro, item Mauro (t) atque item Mauro (u), Iohannes (v) presbiter cum | nostris heredibus predictis campis ad partem predicte (w) canonice vel eclesie Sancti Vincentii omni tempore ab omni contradicentes omines defensare (x); | et si defendere (y) non potuerimus (z) aut si (aa) contra anc (bb) ofersionis paginam (cc) agere (dd) quesierimus, tunc suprascriptis (ee) campis et suprascripto prato ad partem predicte eclesie in | duplum restituamus sicut pro tempore melioratis fuerint aut valuerint, sub estimatione in consimilis locis, quia sic est nostra bona voluntas (ff) propter anime | nostre remedium. Et propter onorem sacerdotii mei qui supra Iohanni presbitero nec me liceat amodo ullo tempore nolle quod volui, sed quod a me hic semel factum vel con|scriptum est inviolabiliter (gg) conservare promitto, cum stipulatione subnixa. Actum suprascripta civitate Bergamo.
+ Iohannes presbiter a me facta subscripsi. Signum # manibus Petri et Iohanni legem viventes Romana testes.
Signum # manibus suprascriptorum Lazari (hh) et Andrei, barba et nepus, Mauri et item Mauri atque item Mauri, qui anc car(tu)l(am) ofersionis fieri rogaverunt.
Signum # manibus Petri et Alexandri seu Leo germanis de eodem vico Calcinate testes.
(ST) Lanfrancus notarius sacri palatii scripsi, post traditam complevi et dedi.

(a) Segue filius dilavato.
(b) Tra ve- e -ne- è una i dilavata.
(c) Tra hac- e -ci- rasura di una lettera.
(d) Corretto da matre eradendo -e finale ed aggiungendone un'altra tra -t- ed -r
(e) La prima -n- nell'interlineo.
(f) A cennove(m) con tum nell'interlineo.
(g) A m(en)sura(m) con un terzo segno abbreviativo superfluo su -u-
(h) Segue i dilavata.
(i) l- corretta da d-
(j) A inferiorib per omissione del segno abbreviativo.
(k) Corretto da ingreisis mediante rasura della seconda i
(l) -i- su rasura.
(m) Segue lettera dilavata.
(n) Segue e dilavata.
(o) -i corretta su o
(p) -i corretta su o
(q) -i corretta su o
(r) -us corretto su o
(s) -as corretto su a
(t) M- su altra lettera dilavata.
(u) -u- su altra lettera dilavata.
(v) I- su altra lettera dilavata.
(w) p- corretta da a; su -te segno abbreviativo superfluo.
(x) Segue et si defen|sare eraso.
(y) A defende
(z) -r- corretta su altra lettera.
(aa) si nell'interlineo.
(bb) Segue ca dilavato.
(cc) p- corretta da a
(dd) A aagere con a- dilavata.
(ee) Segue et dilavato.
(ff) A voluntlas
(gg) A invilabiliter
(hh) s(uprascrip)tor(um) La- su rasura; -zari nell'interlineo.

Edizione a cura di Cristina Carbonetti
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti