Lombardia Beni Culturali

Biblioteca Civica - Fondo pergamene

260

Cartula promissionis

1009 giugno, Bergamo.

Erenza moglie di Andrea, da Bergamo, con il consenso del marito suo mundoaldo, rinuncia in favore di Adelberto prete e primicerio ad ogni futura pretesa su un campo di proprietà dello stesso Adelberto denominato Campo Longo e situato in località Tege (Valtesse).

Copia autenticata della seconda metà del sec. XII (B), 569. La copia è autenticata con le seguenti sottoscrizioni: Ego Martinus subscripsi et autenticum vidi huius exempli. | + Quia autenticum huius exempli vidi et confirmationis causa subscripsi ego Pescoctinus notarius sacri palatii. | (ST) Ego Petrus domni Frederici imperatoris notarius autenticum huius exempli vidi et legi et sicut in eo | continebatur scripsi, extra literam plus minus v(e)l (così, per plus minusve). A tergo, di mano del sec. XIII: Car(ta) in Valle Tegiv[i].

La pergamena presenta alcune macchie e fori di tarli; mm. 142 x 177.
La scrittura è parallela al lato lungo.

(ST) In nomine Domini. Enricus gratia Dei rex, anno regni eius sesto, mense iunius, inditione septima. Tibi Adelberto presbitero et primice|rius de ordine sancte Bergamensis Ecclesie ego in Dei nomine Herenza conius Andrea, de civitate Bergamo, mihi consentiente (a) suprascripto Andre|a iugale et mondealdo (b) meo, spondeo atque promitto me ut amodo in antea non sit mihi qui supra Erenze nec ad meos eredes nec | mea somissa persona per nullumvis ingenium nec oponante capitulum quod fieri potest licentiam (c) | nec potestatem agere nec causare di|visionem nec portionem querere contra te qui supra Adelberto presbiter et primicerius et cui tu dederis vestrisque heredibus, nominative de cam|po petia una iuris tui qui supra Adelberti presbitero et primicerius, que habere visus es in loco qui dicitur Tege et dicitur Campo Longo: | coheret ei a mane (d) Petri, a meridie Leoni et Iohanni, a sera Sancti Laurentii; et est per iustam mensuram tabules legiptimos nona|ginta et sex. Et si ego qui supra Herenza aut meos heredes aut nostra submissa persona contra te qui supra Adelbertus presbiter | aut contra tuos heredes aut contra cui vos dederitis suprascripto campo agere aut causare presumpserimus vel si aparuerit | ullum datum aut factum cui vos (e) dedisemus aut fecissemus et clarum factum fuerit, tunc tibi qui supra Adelberti presbitero |[[...]] promitto cum meos heredes eam querimoniam in duplum et insuper pena nomine argentum denarios bonos solidos | viginti. In tali tinore accepi ego qui supra Herenza a te iam dicto Adelbertus presbiter et primicerius exinde lau|nechild capello uno, et sic inter nobis convenit. Actum (f) civem (g) Bergamo. Signum # manu(m) suprascripte Herenze | qui hanc cartulam promissionis fieri rogavit et suprascriptum launechild recepit. Signum # manu(m) suprascipti Andrei qui | eidem Herenze coniugem suam consensit et (h) supra. Signum # manibus Petri, item Petri, Lazaroni de eadem | civem (i) testes.
(ST) Lazarus notarius et iudex sacri palacii scripsi, post traditam complevi et dedi.

(a) Corretto da n(un)csentiente con aggiunta di segni abbreviativi su n-, interpretata come m, per m(ih)i, e su c-, per c(on)-
(b) La prima -d- corretta su altra lettera.
(c) Segue ripetuto nec opona(n)te capitu|tulu(m) (così) quod fieri potest lice(n)tia(m) nec ponante capitulu(m) q(uod) fieri potest lice(n)tia(m)
(d) B me per omissione del segno abbreviativo.
(e) Così B: s'intenda nos
(f) B Actu per omissione del segno abbreviativo.
(g) Così B.
(h) Così B, per ut
(i) Così B.

Edizione a cura di Cristina Carbonetti
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti