Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

29

Cartula offertionis

1012 novembre 20, Bergamo.

Orso del fu Paolo, da Bergamo, dona per la propria anima e per quella del vescovo Reginfredo alla basilica di Santo Stefano presso Bergamo una vigna situata presso la chiesa stessa.

Originale (A), 276 (B I). A tergo, di mano del sec. XII: Car(tu)l(a) offersionis Sancti Stefani.

Edizione: Lupo, II, coll. 453-456 (excerptum).
Cit. RONCHETTI, II, p. 106.

Pergamena di mm. 336 x 165.
Indizione anticipata.

(ST) In nomine Domini. Enricus gratia Dei rex, anno regni eius hic in Italia nono, | duodecimo cal(enda)s decemb(ris), inditione undecima. Ego in Dei nomine Ursus filius quondam | Pauloni de civitate Bergamo presens presentibus dixi: 'Quod ad meritum anime meę pertinere potest, | necesse est m(ih)i semper illut agere, unde in hoc et in futuro seculo plenam aput hom|nipotentem Domino maxima possim consequi mercedem'. Ideoque ego qui supra Ursus do|no et offerro basilice Sancti Stefani constructa prope eadem civitate Bergamo | da porta Merid(iana), eo tamen ordine qualiter hic supt(er) leguntur, id est vinea petia | una cum area in qua estat iuris mei, que abere viso sum prope ipsa basi|lica; coeret ei a mane Sancti Alexandri, a meridie (a) similiter (b), a sera ipsius basilice, a mont(es)| similiter, et est area ex ipsa vinea per iustam mensuram tabulas legipti|mas decem et octo. Que autem suprascripta vinea et area eius cum superiore et inferi|ore seu cum fines et accessione sua in integrum ab ac die inneadem basilica Sancti | Stefani martiris dono et offerro et per presentem cartulam offersionis ibidem | abendum confirmo, fatiendum exinde pars ipsius basilice, ad usu et su(m)tu | de presbiteri et clerici qui ibidem pro tempore ordinati fuerint et Deo deservierint, | a presenti die de fructu et censu (c), quibus exinde de suprascripta vinea anue Dominus dede|rit iure prop(r)i(etario) nomine quiquid voluerint, sine omni mea qui supra Ursoni et eredum | meorum contraditione, propter anime meę remedium et anime domni Reginfredi episcopi | mercedem et consolationem, quia sic est mea bona voluntas. Actum suprascripta civitate | Bergamo.
Signum # manu(m) suprascripti Ursoni, qui hac cartula offersionis fieri rogavit.
Signum # manibus Alexandri et Leobardi seu Dominici, | isti deadem civitate testes.
(ST) Lazarus notarius et iudex sacri palatii| scripsi, post traditam complevi et dedi.

(a) A ripete a merid(ie)
(b) -l- ed -r del compendio simil(ite)r si sovrappongono ad a che segue: probabilmente il rogatario dopo il pnmo a merid(ie) aveva lasciato spazio bianco per aggiungere la confinazione in un secondo tempo; tornato sul passo e avendo ripetuto per errore a merid(ie) non ha pił avuto spazio sufficiente per scrivere similiter se non invadendo il successivo a sera
(c) -n- nell'interlineo.

Edizione a cura di Cristina Carbonetti
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti