Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

56

Cartula commutationis

1021 gennaio 24, Bergamo.

Teoderulfo arcidiacono e preposito della Chiesa di Bergamo permuta con Auprando detto Amizo figlio del defunto Benedetto, da Bergamo, una terra recintata di pertinenza della chiesa di San Vincenzo situata non lontano dalla località Crene, in vocabolo Prato malo, ricevendo in cambio una terra arativa posta in località Palazzo (Bergamo), in vocabolo Cadrega.

Originale (A), 414 (B XII). A tergo, di mano del sec. XII: In hac dicitur quod tempore Alkerii episcopi Theodrulfus fuit archi|diaconus et prepositus canonice Sancti Vincentii, alla quale una mano del sec. XIII ha aggiunto di seguito: Tempore Henrici regis et quod Abel (segue fuit depennato) qui et Vuido fuit archipresbiter Sancti Vincentii matris ecclesie. Segue, più in basso, altra nota del sec. XII vergata dalla stessa mano della prima: Per hanc probatur quod Theodrulfus eodem tempore fuit | archidiaconus et prepositus de ordine sancte Bergomensis Ecclesie | et eiusdem ecclesie Sancti Vincentii. Seguono, infine, altre tre annotazioni, anch'esse del sec. XII, ma tutte di mani diverse: De Palatio; Com(utatio) de presbitero Andrea Cacamacco e De terra de Palatio.

Edizione: LUPO, II, col. 501s (excerptum).
Regesto: SAVIO, p. 46.

Pergamena in discreto stato di conservazione: mm. 370x286.

(ST) In Christi nomine. Henricus gratia Dei imperator augustus, anno imperii eius septimo, nono kalendas febroarius, inditione quarta. Commutatio bone fidei noscitur esse contractum | ut vice emtionis obtineat firmitatem eodemque nexu oblicat contradantes. Placuit itaque et bona convenit voluntate inter Teuderulfum (a) archidiaconum et prepositum (b) de ordine | sancte Bergomensis Eclesie nec non et inter Auprandum qui et Amizo filius quondam Benedicti de civitate Bergamo, qui professus est legem vivere Langobardorum, ut in Dei nomine debeat dare sicut | a presenti dedit in primis ipse Teuderulfus archidiaconus et prepositus (c) eidem Auprandi commutatori suo in causa commutationis nomine, suo iure presenti die abendum, id est petia una de terra | clausuriba, iuris canonice eiusdem matris eclesie Sancti Vincentii; et est posita petia ipsa de terra non longe a loco qui dicitur Crene et vocatur Prato malo. Coeret ei a mane via, in aliquit | Sancti Alexandri, a montibus similiter, a meridie Tagempaldi diac(onus)et Grimaldi germanis, a sera currit aqua; et est petia ipsa de terra clausuriba cum fosato et cesa per iusta mensura | tabulas legitimas duocenti vigincti et quatuor. Quidem ad vicem recepit ipse Teuderulfus archidiaconus et prepositus ad partem (d) eiusdem canonice Sancti Vincentii ab eodem | Auprando commutatore suo similiter in causa commutationis nomine, iuris predicte eclesie vel canonice Sancti Vincentii abendum, id est petia una de terra aratoria iuris suprascripti Aupran|di, que est constituta in vico et fundo Palatio, locus ubi dicitur Cadrega: coeret ei a totis partibus Sancti Alexandri; et est campo ipso infra ipses coerenties per iustam mensuram tabulas | legitimas trecenti quadraginta quinque. Quidem et ut ordo legis depossit ad hanc previdendam commutationem acceserunt super ipses peties terre ad previdendum et estimandum, id | sunt Abel qui et Vuido archipresbiter de ordine eiusdem sancte Bergomensis Eclesie et missus domni Alcherii episcopi, una cum tribus hominibus Deum timentes estimatoribus, quorum nomina sunt Pe|trus filius quondam Audeverti et Leobardus filius quondam Leoni seu Iohannes filius quondam item Iohanni, isti de suprascripta civitate Bergamo; quibus omnibus rectum comparuit et ipsi estimatores estimaverunt | et dixerunt eo quod meliorata et ampliata causa reciperet ipse Teuderulfus archidiaconus et prepositus ad partem predicte eclesie vel canonice Sancti Vincentii ab eodem Aupran|do commutatore suo quam ei daret, et ac commutatio inter eos legibus hac firmiter fieri posset. As autem peties terre superius dicte vel commutate cum superioribus et inferio|ribus seu cum ingressoras et accessionibus suorum in integrum ipsi commutatores sibi unus alteri in vice commutationis tradiderunt, fatiendum pars parti a die presenti quod ut superius in com|mutatione dederunt cum heredibus et successoribus suorum, iure proprietario nomine quicquit voluerint, sine omni uni alterius suorumque heredibus vel successoribus contraditione. Et spoponde|runt se ipsi commutatores sibi unus alteri invice commutationis cum heredibus et successoribus suis suprascriptes peties terre sicut superius in commutatione dederunt omni tempore ab omni contradi|centes homines defensare; unde penas inter se posuerunt, ut si quis ex ipsis aut heredes vel successores suorum se de ac commutatione removere quesierint et non permanserint in ea om|nia qualiter superius legitur vel si ab unoquoque homine iam (e) nominates peties terre sicut superius legitur non defensaverint ad invicem, tunc illa pars que hoc non conservaverint componat a par|te fidem servantis pena nomine iam dictes peties terre in duplum sub estimatione sicut pro tempore meliorates fuerint aut valuerint in eisdem vel in consimilis locis, quia sic inter eos conve|nit. Et si ipsi Teuderulfi archidiaconi et prepositi propter honorem archidiaconati sui lex Romana aliquit impedit nec liceat ei amodo ullo tempore nolle quod voluit, set quod ab eo hic se|mel factum vel conscriptum est inviolabiliter conservare promisit cum stipulatione subnixa. Unde due cartule commutationis uno tinore scripte sunt. Actum suprascripta civitate Bergamo.
Signum # manu(m) suprascripti Auprandi qui et Amizo, qui hanc cartulam commutationis ut superius fieri rogavit.
(L) Abel archipresbiter, missus ut supra, subscripsi.
Signum # manibus suprascriptorum Petri, Leobardi atque Iohanni, qui super ipses peties terre accesserunt et estimaverunt ut superius.
Signum # manibus Laurentii seu Giselberti germanis legem viventes Romana testes.
Signum # manibus Lanfranci, Martini et Lanzoni, isti de suprascripta civitate Bergamo testes.
(ST) Petrus notarius sacri palatii scripsi, post traditam complevi et dedi.

(a) Teud- su rasura.
(b) et p(re)positu(m) nell'interlineo.
(c) et p(re)positus nell'interlineo.
(d) et p(re)positus ad parte(m) su rasura.
(e) i- corretta su altra lettera principiata.

Edizione a cura di Cristina Carbonetti
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti