Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

109

Pagina testamenti <et> iudicati

1032 novembre 4, 'Durbego'.

Lanfranco del fu Lanfranco da Martinengo dispone dei suoi beni per testamento.

Originale (A), 3099 (K IV). A tergo, di mano del sec. XI: Quia est mea bona voluntas unde due paine uno tinore scripte sunt. Actum intus castro.

Edizione: LUPO, II, col. 571s (excerptum).
Regesto: SAVIO, p. 51.
Cit. RONCHETTI, II, p. 138s.

Pergamena in mediocre stato di conservazione; alcuni strappi e varie macchie di umidità compromettono in più punti la lettura del testo; mm. 490 x 350.
Indizione anticipata.

(ST) In nomine domini Dei et salvatoris (a) nostri Iesu Christi. Chunradus gracia Dei imperator augustus, anno imperii eius sexsto, | quarto die de mense nove(mbre), indicione prima. Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid (b) contulerit rebus centuplum accipiet |[[...]] et insuper, quod melius est, vitam possidebit eternam; et quia vita et mors in manu Dei est, melius est homini spe (c) mortis vivere quam spe |[viven]di morte subitanea preoccupari. Ideo ego Lanfrancus filius quondam Lanfranci de loco Martiningo, qui professus sum ex nacione mea | lege vivere Longobardorum, volo, iudico seu statuo et per hanc paginam testamenti confirmo quicquid habere visus sum in vicis et fundis seu teritoriis | Pagazano, Morgnago, Maderno iusta lacum Gardensem adiacen[ti]bus, seu in campania de Terrentiano in comitatu videlicet Briixiensi, in Colo|nia, [[.....]] comitatus Vico sortem unam que recta et laborata videtur per Nigrum et Maurum seu Amizonem liberos homines et peciam unam de terra, casam | super ha[bente] infra castrum eiusdem Colonie, que est per mensuram tabula una; coerent ei fines: a mane et meridie E[[...]]sus, a sera Addelberti, a montes Petri et Gariverti; in Vico | Longo sortem unam [que] recta et laborata videtur per Andream; in Martiningo vero, in loco qui dicitur Vualaringo, sortes dues, quarum una laboratur per Andream | Brumam et alia per Petrum, et reddunt annuatim fiscos ambe modios decem; partem vero castaneti in Ravariolo, in loco qui dicitur Cartignaniga; est per mensuram tabule | quinquaginta et septem: coerit ei a mane vallis, a meridie Grimoldi, a sera Alberici, a montes Marini, cum casis, et omnibus rebus, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, | comunalibus, cultis et incultis, in montibus seu planitiis, cum omni meo iure et potestate deveniad in potestatem basilice Beati Petri apostoli construte (d) prope | basilicam Beati martiris Alexandri, ubi sacrum eius corpus requiexit, foris muros civitatis Bergomi. Eo (e) videlicet ordine, ut quicquit de Pagazano, | de Morgnago seu de Maderno supradictis videlicet locis (f) debeo (g) pro fisco seu pro servicio anuatim aberi (h) possit et quinque solidi ad onorem beati | Petri apostoli in luminaria accendantur, relicos vero decem solidos qui remanserint et reliqua que contulimus in supradictis locis, in Terrentiano et Colo|nie, duobus presbiteris concedimus ibi ordinatis, quos vero ita instituimus, ut omni die dominica ad honorem sancte et individue Trinitatis matutinum | et missam celebrent, in quarta vero feria ad onorem omnium apostolorum, reliquis vero diebus, quia sancta et salubris cogitacione pro defundis exo|rare, pro me misero pecatore vel pro omnibus fidelibus defundis seu specialiter pro his qui in cimiteriis eiusdem eclesie et beati martiris | Alexandri requiescunt, ubi eciam mei corpus patris requiescit. Illa vero supradictam sortem de Vi[co] Longo ita constituimus, ut | omni anno ducenti pauperes in vigilis beati Petri apostoli pascantur et sex caseos dead[[.....]]remo (i) per omni anno ad ipso pasto (j) constituimus; | supradictum vero castenetum de Ravariolo (k) ad coctionem (l) panis destinamus, supra dictas sortes in [[...]] (m) | Sancti Alescandri (n) ad comunem victum ex parte Sancti Petri statuimus, ut ibidem in die aniversarri (o) nostri (p) pro pecatis nostris [in]| vigiliis et sacrificiis devota Deo (q) officia persolvant. Est denique nostra voluntas ut hec omnia sint in or[di]|nacione prepositi Beati martiris Alexandri, hac silicet condicione, ut innordinacione (r) supradictorum presbiterorum null[am]| peccuniam accipiat preter unum convivium (s) ad communem refeccionem et caritatem canonicorum Beati Alexandri vel clericorum | qui ibidem serviunt; hi vero presbiteri tales eligant qui Deo dingne (t) et devote famulentur. Si vero prepositus neglegencia | aut cupiditate, quod absit, hoc nostrum testamentum infrangere voluerit, episcopus pro Dei timorem et sue anime reme|dio provideat ne ei hoc liceat, quod si uterque (u) neglexerit, in potestatem heredum (v) meorum hec omnia redeant donec | divina pietas talem ibi ordinaverit prepositum qui hec omnia secundum nostrum testamentum summo studio [[.....]]. | Que omnia sub coniuracione Dei patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti, sancte Marie virginis, sancti Petri apostolorum | pricipis (w), sancti Alexandri et sancti Vicentii (x) omniumque sanctorum et sancte fidei nullus huius nostri testamenti violator exis|tat disponimus, interdicimus vero ut nullus gastaldio, episcopus sive heredum meorum vel comitis de frugibus terrarum | harum se intromittant vel abitatores condempnare presummant (y), beatus vero Petrus apostolus, qui habet potestatem ligandi | atque solvendi, cui hec omnia comisimus, huius nostri testamenti spontaneum violatorem dampnet; unde due pagi|ne testamenti iudicati uno tinore scripte sunt. Actum infra castro Durbego. Feliciter.
+ Lanfrancus a me facta subscripsi.
Signum # manibus Teudaldo de Sporzadica et Bertari de Trexcurio (z) seu Alberto de Gendobio testes.
(ST) Petrus notarius scripsi, postradita cumplevi et dedi.

(a) A salvatiris
(b) -d corretta da t
(c) Così A.
(d) Così A.
(e) -o corretta su altra lettera.
(f) Segue rasura di tre lettere.
(g) A deobeo
(h) -i corretta su e
(i) -a- su d erasa.
(j) anno - pasto nell'interlineo.
(k) La seconda -a- corretta su altra lettera.
(l) La seconda -c- su rasura.
(m) Lacuna per circa 15 lettere.
(n) Così A.
(o) Così A.
(p) Segue s erasa.
(q) -e- corretta su altra lettera.
(r) Così A.
(s) d erasa tra -i- e -v-
(t) Così A.
(u) Segue re eraso.
(v) A heredum con trattino abbreviativo superfluo su -u-
(w) Così A per omissione del segno abbreviativo.
(x) Così A per omissione del segno abbreviativo.
(y) Così A.
(z) Segue et eraso.

Edizione a cura di Marco Vendittelli
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti