Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

127

Cartula offersionis

1035 marzo 17, Bergamo.

Andrea del fu Andrea, da Cene ed abitante in Calcinate, dona per la propria anima alla chiesa e alla canonica di S. Vincenzo in Bergamo due appezzamenti di terra arativa situati in Calcinate, nel vocabolo denominato Grassa (Campi Grassi).

Originale (A), 4287 (M V). A tergo, di mano del sec. XII: Car(tu)l(a) offertionis de terra que fuit Andrei de Calcinate.

Pergamena con un foro nella parte finale della riga 19; mm. 200 x 175.

(ST) In Christi nomine. Conradus gr(ati)a Dei imperator augustus, anno imperii eius octavo, sextodecimo kalendas aprelis, in|d(itione) tercia. Ego in Dei nomine Andreas abitator (a) loco Calcinate et filius quondam item Andrei, de loco Cene, | qui professo sum legem vivere Langobardorum, presens presenti dixi: 'Quisquis in sanctis hac venerabilibus locis ex suis aliquit contu|lerit rebus iusta auctoris vocem in hoc seculo centuplum accipiet et insuper, quod melius est, vitam pos|sidebit heternam'. Et ideo ego qui supra Andreas dare et offerre videor ad partem eclesie seu canonice | Sancti Vincentii, que est posita eclesia ipsa infra civitate Bergamo, id sunt peties due de terra aratorie, | que eidem (b) eclesie seu canonice dare et offerre videor iuris mei, que abere viso sum in eodem vico | et fundo Calcinate, locus ubi dicitur in Grassa. Prima petia: coeret ei a mane via, a meridie Ingizoni, | a sera Sancti Salvatoris, a montes Arimundi presbiteri; et est per iustam mensuram perticas iugiales due. Secunda pe|tia ibi prope: coeret ei a mane mihi reservo, a meridie Vidali, a sera via, a montes detinet Landefredo; | et est per iustam mensuram pertica (c) iugiale una. Que autem suprascriptes peties terre aratorie quali|ter superius legitur, cum superioribus et inferioribus seu cum finibus et accessionibus suorum in integrum, | ab hac die ad partem predicte eclesie seu canonice Sancti Vincentii dare et offerre videor, | ita ut a presenti die et usque in perpetuum sint propriis de predicta eclesia seu canonica (d) et fatiant | exinde ordinarii de fruges et censum, quibus exinde annue Dominus dederit de predictes peties terre | aratorie, communiter atque equaliter iure proprietario nomine quicquit voluerint illi qui pro tempore | ordinati fuerint in eadem eclesia, sine omni mea qui supra Andrei et heredum meorum contraditione propter | anime mę ę remedium et mercedem, quia omnia sic est mea bona voluntas. Actum suprascripta | civitate Bergamo.
Signum # manu(m) suprascripti Andrei qui hanc cartulam offersionis fieri rogavit.
Signum # manibus Vincentii et Gunzoni seu Petri de predicta civitate Bergamo testes.
(ST) Petrus notarius et iudex scripsi, post traditam complevi et dedi.

(a) ab- corretto da v
(b) Su ei- segno abbreviativo superfluo.
(c) p(er)tica su rasura.
(d) -no- nell'interlineo.

Edizione a cura di Marco Vendittelli
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti