Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

228

Cartula venditionis

1051 aprile, Gorlago.

I fratelli Pietro, Vuarimberto e Ariberto, del fu Petrone, da Pranzanica, vendono a Martino prete del fu Nazario, da Gorlago, le case e i terreni di loro proprietà siti in Gorlago, in Buzzone (S. Paolo d'Argon) e Pranzanica per tre libbre di denari d'argento.

Originale (A), 1779 (G IX). A tergo, di mano del secolo XII: De Gorgolaco (la seconda o corretta da u); oltre: nominative ipsis rebus terretori(is) que fuerunt iuris quondam Ariprandi qui fuit germano nostro.

Cit: LUPO, II, coll. 633-34.

Pergamena di mm. 175 x 185.
La scrittura è parallela al lato lungo.

(ST) In Christi nomine. Secundo Enricus gracia Dei inperator augustus anno imperi eius quinto, mens(e)| apreliis, indicione quarta. Constat nos Petrus et Vuarimbertus seu Aribertus germanis | filii quondam Petroni, de loco Pranzanica, qui profesi summus lege vivere Langobardorum, accepi|semus nos qui supra germanis cumuniter sicuti et in presencia testium manifesti summus quiaccepi | ad te Martinus presbiter filius quondam Nazari, de loco Gurgolaco, arientum denarios li|bres trex, finitum precium, sicut inter nobis convenit, pro cuntis casis et omnibus rebus | territoris illis, iuris nostris, quem abere visi summus in suprascripto loco et fundo Gurgaloco (a) et | in Bucione seu in Pranzanica vel in eis pertinenciis et vocabilis locis, quod sunt rebus | ipsis tam sediminibus cum edificiis, areis, curtesiciis, clausuris, vineis, campis, pratis, | omnia et ex omnibus de nostro iure pertinet, fine Cario in fora, in integrum (b). Que autem suprascriptis | casis et omnibus rebus, qualiter superius legitur, cum superioribus et inferioribus seu cum finibus et | acesionibus (c) suarum in integrum presenti die in tua qui supra Martinoni presbiter et cui tu dederis | vestrisqueredibus persistat potestatem, iure proprietario nomine, abendum et faciendum exinde | quiquit volueritis sine omni nostra qui supra germanis et eredibus nostris contradicione. Quidem et | spondimus adque promitimus nos qui supra germanis, una cum nostris eredibus, tibi qui supra Martinoni presbiter | et cui tu dederis vestrisqueredibus suprascriptis casis et omnibus rebus, sicut superius legitur, omni | tempore ab omni contradicente ommine defensare; et si defendere non potuerimus aut | si contracartula vindicionis agere quexierimus, tunc in duplum vobis predicta vendita resti|tuamus, sicut pro tempore fuerint melioratis aut valuerint sub estimacione, | qui (d) omnia sic inter nobis convenit. Actum suprascripto loco Gurgolaco.
Signum # manibus suprascriptorum Petroni et Vuarimberti seu Ariberti qui ac cartula vindicionis ut | supra fieri rogaverunt.
Signum # manibus Andrei et Gunfredi seu Vuilielmi testibus.
(ST) Ato notarius scripsi, postradita cumplevi et dedit.

(a) Così A.
(b) Segue nell'interlineo -nomi-, forse per nominative, a introdurre l'elenco dei singoli immobili che non è stato più espresso.
(c) A ac|acesionib(us)
(d) Così A, per quia

Edizione a cura di Rita Cosma
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti