Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

64

Cartula offersionis

1073 gennaio, Bergamo.

Pietro prete del fu Giselberto, da Bonate Sopra, dona pro anima alla chiesa di S. Vincenzo un terreno edificato nella stessa Bonate Sopra, riservandone il possesso a sé e ai suoi eredi ed impegnandosi a versare annualmente il censo di quattro denari d'argento, da corrispondersi in occasione della festa di s. Martino o del Natale o della Pasqua.

Originale (A), 1156 (D XVII). A tergo, di mano del sec. XII: De Bonate.

Regesto: LUPO, II, col. 688.

Pergamena con alcune macchie che non compromettono la lettura; mm. 240 x 180/147.

(ST) Hanni ab incarnacione domini nostri Iesu Christi milleximo septuagesimo tercio, mense genua | rius, indicione undecima. Ego Petro presbiter filius quondam Giselberti, de loco Bonate Superiore, qui pro | feso sum ex nacione mea legem vivere Langobardorum, presens presentibus disi: "Vita et mors in manu Dei est: m | elius est enim omini metu mortis vivere quam spem vivendi morte subitanea pervenire". | Manifestum est mihi qui supra Petri presbiter eo quod volo et ordino sicut ic subter legitur pro anima mea mer | cedem, nominative pecia una de terra cum edificium, casa et furno super abente et cur | te et clusura in uno tenente, que fuerunt iuris mei ad abere visus fuit in suprascripto loco | et fundo Bonate Superiore: coerit ei fines a mane Iohanni et Stefani, a meridie (a) via, a sera | dehredes (b)quondam Redoldi, a montes Orixi; et est pecia ipsa de terra cum omnia super abente infra ip | ses coerencies per iusta mensura tabules treinta et sex et dimidia (c). Et ego qui supra Petro | presbiter et meos ehredes vel mea proienia suprascripta pecia de tera debeamus abere et tenere et | gaudere usque in finem seculi et persolvere exinde debeamus per singulos annos aut in sancti | Martini aut in nativitas Domini vel in Pasca debeamus dare ficto censum argenti denarios | bonos numeros quattuor et debeamus ponere super altare Sancti Vincenti de civi | tatem Bergamo. Et si ego qui supra Petro presbiter aut meos ehredes vel mea proienia se subtra | xerit suprascriptis denariis (d) per singulos annos non dederit sicut supra legitur, tunc volo et iudico ut deveni | ant suprascripta pecia de terra cum omnia super abente in iure et potestatem eclesia Sancti Vincenti | et faciant suprascripta eclesia cum suis oficialis exinde in antea iure proprietario nomine quicquit | voluerit pro anima mea mercede (e). Et si ego qui supra Petro presbiter et meos ehredes vel mea | proienia suprascriptis denariis per singulos annos sicut supra legitur dederit et si evenerit quod episcopus aut | sacerdos vel qualecumque potestas alia condicio aut alia potestas vel alia super | inposita aut aliam virtutem facere voluerit de suprascripta pecia de terra nisi ips | um victum ad parte ipsa eclesia ad colendum, tunc volo et iudico ut deveniant |[suprascripta] pecia de terra in iure et potestatem mea et de meis ehredes vel de mea (f) proienia | que ab illo (g) tempore fuerit, et faciant exinde in antea sine ficto iure propri | etario nomine quiquit voluerit pro remedium anime mee. Et pro onore sacerdocii | mei et nec mihi licead ullo tempore nole quod voluit, set quod ad me semel fac | tum vel conscriptum est inviolabiliter conservare promitto, cum stipulacione subnixa, | quia sic est mea bona voluntas. Acum in civitatem Bergamo. Feliciter.
+ Petro presbiter a me facta subscripsi.
Signum # manibus Petri et Cersoni seu Nozoni testes.
Signum # manibus Ambroxi et Andrei legem vivente Romana testes.
(ST) Lanfrancus notarius scripsi, post tradita complevi et dedit.




(a) A ari(di)e
(b) Così sciolgo, piuttosto che d(e) h(ere)d(e)s, tenuto conto del compendio ehds a rr. 11, 15, 19, 24.
(c) -a nell'interlineo.
(d) La seconda -i- nell'interlineo.
(e) L'asta della -d- è tagliata da un segno abbreviativo superfluo.
(f) A me
(g) illo con segno abbreviativo superfluo che taglia le l

Edizione a cura di Rita Cosma
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti