Lombardia Beni Culturali
2

Breve finis et refutationis

1149 marzo 14, Brescia.

Marchesio figlio del fu Arduino di Lavellongo e Gualperto suo figlio refutano a Tedaldo prete, officialis e messo della chiesa di San Desiderio di Brescia ogni patrocinium seu advocationis e ogni causa nei confronti della predetta chiesa.

Originale, ASBs, ASC, Codice Diplomatico Bresciano, b. 6, n. XCV (già BQBs, Codice Diplomatico Bresciano, p. 53 n. 17) [A].

Edizione parziale: ODORICI, Storie Bresciane, V, p. 102, n. LXII.
Cfr. ODORICI, Storie Bresciane, IV, p. 280; VIOLANTE, La Chiesa, p. 1051; BETTELLI BERGAMASCHI, Palli serici, p. 159 nota 36; EAD., Seta e colori, p. 19 nota 43; Le carte del monastero di S. Giulia, n. 6.

La pergamena presenta rosicature lungo il margine destro in basso e in corrispondenza dell'angolo inferiore destro, macchie di umidità e di colla e abrasioni di inchiostro in corrispondenza di antiche piegature orizzontali. Rigatura a secco.

(SN) Die lune quartodecimo die mensis marcii, in civitate Brixia | in laubia episcopi, presentia domni Ma[i]fredi Brixiensis episcopi (1) et domni Raimundi | Monteclarensis archipresbiteri (2) et ceterorum hominum nomina quorum subter leguntur. Per lignum | quod suis tenebant manibus, Marchisius filius quondam Arduini de Lavellolongo et | Gualpertus eius filius fecerunt finem et refutationem adversus ecclesiam Sancti Desiderii de | predicta civitate, in manum domni Teutaldi presbiteri et officialis atque missi pre|dicte ecclesie, nominative de omni patrocinio seu advocatione et de omnibus causis quere|lis et querimoniis seu placitis quas adversus iamdictam ecclesiam vel eius officiales | aut res eius aliquo modo habebant vel intendere poterant ex omnibus in integrum. Eo vide|licet modo fecerunt hanc finem et refutationem, ut deinde neque ipsi Marchisius et Gual|pertus neque sui heredes neque ulla aposita persona ullo in t(em)pore habeat licenciam nec po|testatem per ullum ius, ingenium ullamque ocasionem que fieri potest agendi aut | causandi vel per placitum fatigandi de suprascriptis causis adversus iamdictam ecclesiam | vel eius officiales aut eius posesiones (a), dicendo quod sibi exinde aliquid pertinere debeat | per patrocinium seu per advocationem vel quolibet alio modo, set omni t(em)pore exinde taciti et |[cont]enti permanere promiserunt. Quod si predicti Marchisius et Gualpertus vel sui heredes | aut alia aposita persona deinde agere aut causare presu(m)pserit adversus iamdic|tam ecclesiam vel eius officiales aut res et omni t(em)pore exinde taciti et contenti non permanserint, | tunc obligaverunt se suosque heredes co(m)ponere pene nomine quinquaginta marcas ar|genti, et post penam solutam predictam refutacionem et finem ratam et firmam habere; | et insuper etiam predicti Marchisius et Gualpertus eius filius ibi incontinenti i[ur]ave|runt ad sancta Dei ewangelia iamdictam refutationem et finem qualiter supra l(egitur) deincep[s]| omni t(em)pore ratam et firmam habere. Actum est hoc anno Domini millesimo centesimo | quadragesimo (b) nono, indicione duodecima. Ibi fuere Anselmus et Prando et Asina|rius et Domafol et Albertus de Milone et Arduinus et Oddo Gallus et Ribaldus de Calcaria et Iohannes | Bonusfaber et Vitalis Montenarius testes.
EGO GUALTERIUS NOT(ARIUS) interfui et rogatus hoc breve scripsi.

(a) Così A.
(b) La prima -a- aggiunta nell'interlineo.

(1) Manfredo vescovo di Brescia (1132-53).
(2) Nel 1148 Raimondo arciprete della pieve di Montichiari era presente, in qualità di delegato apostolico, nella causa tra il monastero di Santa Giulia e la Badia dei Ss. Gervasio e Protaso di Brescia per il possesso della chiesa di Solato in Valcamonica (cfr. ASBs, ASC, Codice Diplomatico Bresciano, b. 7 n. CXLIII, <1148 febbraio 12>).

Edizione a cura di Diana Vecchio
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS