Lombardia Beni Culturali
13

Instrumentum investiture

1191 novembre 4, <Brescia>.

Belenato e Nunziato officiales della chiesa di San Desiderio locano a Gerardo Atheleite di Gussago due terre site in Brescia in località Serpente, che Comino ferraio e Imelda e sua moglie avevano refutato alla medesima chiesa; Gerardo si impegna a corrispondere agli officiales un affitto annuo di due imperiali e la decima, da pagarsi nel giorno di san Martino.

Originale, ASBs, ASC, Codice Diplomatico Bresciano, b. 7, n. CXXIX (già BQBs, Codice Diplomatico Bresciano, p. 162 n. 51) [A]. Nel verso, di mano del sec. XV: [[...]]p[[.]] Zerpe[nti].

La pergamena presenta rosicature lungo i marigini laterali, macchie dovute a colla e ad umidità nonchè sbiaditure di inchiostro lungo i margini laterali.

(SN) In Christi nomine, die lune .IIII. intran(te) novembr(e). Per lignum quod in suis manibus te|nebant, pre Belenatus et Nunciattus, officiales ecclesie Sancti Desiderii, pro se et fratribus presen|tibus et futuris, investiverunt Girardum Atheleite de Guxago de .II. pec(iis) terre iuris eiusdem | ecclesie, quas pec(ias) (a) terre Cominus ferarius refutav(it) suprascriptis dominis cum omni iure quod habebat in eis, | Imelda (b) eius uxore refutante et renunciante omne ius quod ei pertinebat in ipsis peciis terre, et | hoc pro .VI. libr(is) nostre monet(e), quas presentialiter eis solvit suprascriptus Girardus; que pec(ie) terre iacent | in territorio Brixie ubi dicitur in Cerpento, uni quarum coheret a mane Sancti Benedicti, a sero via, |[a] mont(e) canonici, alteri pec(ie) terre coheret undique via. Eo vero modo fecerunt hanc in|vestituram (c), quod ipse Girardus et sui heredes et cui dederit dehinc in antea i(n) perpetuum habeat et teneat | ipsam terram et faciat quod inde voluerit, s(cilicet) vendere, donare et pro anima iudicare, excepto quod non de|bet dare servo nec ecclesie neque homini potenti suprascriptam terram, trahendo eis tercium et dando annu|atim et decimam et .II. i(m)per(iales) per omne festum sancti Martini vel ad oct(avam) nomine ficti; quo ficto soluto vel | consignato dominis suprascriptis aut suo misso per se vel per suos heredes aut per suum missum alia superi(m)posita ei | fieri non debet, habendo de ipsa terra .VI. tab(ulas) de quibus tercium dare non debet vel quibus debet ortum vel aream | facere vel hedificium super (d) hedificare si voluerit, et eis dando tercium de manicleris (e) ut Comino te|nebatur sed non trahere, et domini debent dare (f) comedere duobus hominibus trahentibus eis tercium cum car|ro sine fraude, sed si non portaverit eis tercium cum plaustro, tamen uni homini debent dare co|medere. Et convenerunt inter se, quod si ipse Girardus vel sui heredes ipsam terram vendere voluerit vel | suum ius, debet prius prefatos dominos appellare et eis dare pro .VI. i(m)per(iales) min(us) quam alteri homini | si emere voluerint, sin a(utem) vendat cui voluerit exceptis exceptatis, ad illud (g) fic|tum et tercium reddendum, sicut suprascriptum est, dando inde dominis .VI. i(m)per(iales) servitium pro quibus e(m)ptorem | investietur et alterum br(evem) rogabit. Penam vero inter se posuerunt, quod si quis eorum vel suorum | heredum seu successorum omnia ut supra legitur non adi(m)pleverit vel non attenderit, prestet | ac solvat pars parti fidem h(uius) pacti servanti .X. sol(idos) imper(iales) nomine pene, ra|to (h) manente pacto. Insuper iamdicti domini pro se et ecclesia promiserunt suprascripto conducto|ri defendere ei et suis heredibus et warentare suprascriptam investituram cum ratione, sub pe|na dupli da(m)pni stipul(anti) hinc inde subsequenti. Act(um) est hoc in claustro ecclesie suprascripte, | a(nno) D(omini) .MCLXXXXI. ind(ictione) nona. Interfuere Iacobus Rogerii Franceski et | Iohannes Benedicti de Guxago et quidam ali(us) test(is).
Ego Bonfatus sacri Pal(atii) not(arius) interfui et rog(atus) duo instrumenta in (i) eodem teno|re conficere, hoc breve scripsi (j).

(a) A poc(ias)
(b) -m- corr. da p
(c) A in|vestit(ur)am con -m corr. da altra lettera, come pare.
(d) -r corr. su a parzialmente erasa.
(e) Così A.
(f) Segue ei apposto erroneamente.
(g) A illd
(h) r- corr. da a
(i) in con segno abbreviativo - lineetta orizzontale - superfluo; segue i(n) erroneamente ripetuto.
(j) A s(ub)s(cripsi)

Edizione a cura di Diana Vecchio
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS