Lombardia Beni Culturali
1

Carta venditionis

1087 agosto, Brescia.

Amiza, figlia del fu Gariverto e moglie di Lanzone, abitante in Brescia, in località Zadri, di legge romana, dichiara di aver ricevuto da Pietro, prete della chiesa di S. Giovanni de foris, sette lire di denari milanesi d'argento quale prezzo della vendita di un appezzamento di terra vitata di sua proprietà, dell'estensione di centosessanta tavole, sito in Muratello.

Notitia, nel verso di A [N]. Originale, ASMi, MD, cart. 22, n. 633 [A]. Regesto Osio e copia semplice ottocentesca, camicie cartacee di A. Altro regesto, Catalogo, II, fasc. 36. Menzione, Synopsis, p. 116 (alla data 1087 agosto 1). Così N: T(estes) Vuazo, Ubertus, Vitalis, Gerardus, Adam. Co(nstat) me | Amezam, filiam Gariverti et coniugem Lanzonis (co(n)iuge(m) Lanzonis nell'interlineo; si sottintenda accepisse), a t(e) Petro presbitero l(ibras) septem pro p(etia) .I. | t(erre), vidatam, loco Muridelle, [tabule] .C. sexainta; a m(ane) Sancte | Marie, a meridie Albericus, a ser(a) Sancta Maria, a monte ingresus co(mmunus). |[Anno] (integrazione probabile) septimo, mens(e) augusti, indicione decima. Nel verso, di mano del sec. XII: Car(ta) de Muretell(e); di altra mano del sec. XII: Cartula de Muretelle, parzialmente coperta da annotazione di mano del sec. XV: + Emptio unius petie terre in loco et fundo de Muratelle. 1087; di mano del sec. XV, come pare: De Muratellis emptio possessionis; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 440; di mano Boeri: Capsula clausurarum | Brixie 15a.

L'indicazione di anno nella notitia dorsale (se è giusta l'integrazione proposta: [Anno] septimo) è limitata all'ordinale, e calcolata dunque (secondo una prassi affatto diffusa) all'interno di una sequenza decennale.

(SN) In nomine domini Dei eterni. Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millesimo octuagesimo septimo, mens(e) augusti, indic(ione) decima. Constat me Amizam (a), filiam quondam Gariverti et coniugem Lanzonis, habitrix (b) civitatis Brixie, loco Zadri, que professa sum ex nacione mea lege vivere Romana, ipso namque iugale meo mihi consenciente et subter confirmante, accepisse sicuti et in pres(encia) testium manifesta sum que (c) accepi a te Petro, presbitero officiale ecclesie Sancti Iohannis quod dicitur fora, argenti denarios bonos Mediolanenses libras septem, finito precio, sicut inter nos convenit, pro pecia una de terra vidata iuris mei quam habere visa sum loco et fundo Muridelle, et est per mensura iusta tabulas centum sexainta; coheret ei: a mane et ser(a) res Sancte Marie (d), a meridie Albericus, a monte ingressus communus quod vadit usque in via publica (e), sibique alii s(in)t coherentes; quam autem suprascriptam peciam de terra vidatam iuris mei sup[erius] dictam, una cum accessione et ingresso seu cum superiore et inferiore suo, qualiter superius legitur, inintegrum, ab ac die tibi cui supra Petro presbitero pro suprascripto precio vendo, trado et mancipo, nuli alii venditam, donatam, alienatam, obnosiatam vel tradita nisi tib[i, et facia]s exind[e] a presenti die tu et heredes tui aut cui vos dederitis, iure proprietario nomine, quicquid volueritis, sine omni mea et heredum meorum (f) contradic(ione). Quidem et spondeo atque promitto me ego que supra Amiza, una cum meis heredibus, tibi cui supra Petro presbitero tuisque heredibus aut cui vos dederitis, suprascriptam venditjonem, qualiter supra legitur, inintegrum, ab omni homine defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si vobis exinde aliquid per quodvis ingeniu[m] subtraher[e] quesierimus, tunc in duplum eandem venditjonem, ut supra legitur, vobis restituamus sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub estimatjone in consimili loco, et nec mihi liceat ullo tempore nolle quod volui, set quod a me semel factum est inviolabiliter conservare promitto cum stipulatjone subnixa. Actum suprascripta civitate. Feliciter.
Signa + manus suprascripte Amize, que hanc cartam venditjonis scribere rogavit ut supra.
Signa + manus suprascripti Lanzonis, qui eidem coniugi sue consensit ut supra.
Signa +++ manuum Vitalis et Uberti seu Vuazonis testium lege Romana vivencium.
Signa ++ manuum Gerardi et Adam testium.
(SN) Ego Otto notarius et iudex rogatus s(crip)s(i), post traditam co(m)plevi.


(a) -i- corr. da altra lettera mediante rasura.
(b) Così A.
(c) Così A.
(d) Precede Sc non depennato.
(e) A plubica
(f) Su -or(um) segno abbr. (trattino orizzontale) superfluo.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Michele Ansani

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS