Lombardia Beni Culturali
3

Carta offertionis

1111 gennaio 21, Brescia.

Bonizzone e Giovanni, padre e figlio, abitanti un tempo a Coccaglio ed ora a Brescia in localitą Arcus, donano alla chiesa di S. Giovanni de foris un appezzamento di terra arabile, di loro proprietą, sito in Coccaglio, in luogo detto Foliano.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 210 (alla data 1111 febbraio 12), e in Inv. 72, p. 132. Nel verso, di mano del sec. XII: Car(ta) de Coccalio; di mano del sec. XV: Donatio unius petie terre aratorie | in Cocalio, in loco qui d(icitu)r Foliano. 1111; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 150; di mano Boeri: Capsula Cocalei | 29a.

(SN) Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi milesimo centesimo | undecimo, die sabati qui est duodecimo kalendarum februarii, indici|one quarta. Eclesię Sancti Iohannis sitę in loco qui dicitur Arcus, nos Bonizo et Ioh(anne)s, | pater et filius, abitatores qui fuimus loco Cocalio, s(et) nunc abitatores sumus (a) civitatis | Brixię, in loco qui dicitur Arcus, qui professi sumus lege vivere Romana, ipso namque | Bonizone genitore meo mihi cui supra Iohanni consentiente et subter in | omnibus confirmante, offertores et donatores in ipsa eclesia Sancti Iohannis | de foris civitatis Brixię, p(resentes) p(resenti)bus diximus: quisquis in sanctis ac venerabilibus (b) | locis ex s[ui]s aliquid contulerit rebus, iuxta Auctoris vocem in hoc seculo centum|plum accipiet et insuper, quod melius est, vitam possidebit ęternam (1). Ideoque nos | qui supra Bonizo et Iohannes, pater et filius, donamus et offerrimus pro mercede et reme|dio animę nostrę peciam unam de terra aratoria iuris nostri quam habere vi|si sumus in loco et fundo Cocalio, in loco qui dicitur Foliano, cum quanto in ipsa petia | de terra de nostro iure invenire potest; coeret ei: a mane et a sera et a monte Sanctę | Marię, a meridie Mauri diaconi; quę au(tem) suprascriptam peciam de terra iuris nostri | superius (c) dictam, una cum accessione et ingressione seu cum superioribus et inferioribus suis, | qualiter superius legitur et coerentiis legitur, inintegrum, ab hac die in eadem eclesia Sancti Iohannis eandem pe|ciam de terra, sicut superius legitur, donamus, cedimus, conferrimus et per presentem cartam offersionis | in eadem eclesia Sancti Iohannis habendum confirmamus, faciendum exinde pars eclesię | Sancti Iohannis a presenti die, proprietario nomine, quicquid voluerit, sine omni nostra (d) et heredum nostrorum (e) | contradicione (f). Quidem et spondemus atque promittimus nos qui supra Bonizo et Iohannes, pater et | filius, una cum nostris heredibus, ea(n)dem peciam de terra, qualiter superius legitur (g), inintegrum, et quam | ibidem offerre videmur parti iamdictę eclesię Sancti Iohannis, ab omni homine | defensare; quod si defendere (h) non potuerimus, aut si ipsi eclesię ex|inde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quęsierimus, tunc in duplum eandem pe|ciam de terra ad partem supradictę eclesię Sancti Iohannis restituamus | sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub extimatione | in consimili loco, et nec liceat nobis qui supra Bonizoni et Iohannis ullo | tempore nolle quod voluimus, s(et) quod a nobis semel factum vel conscriptum | est sub iusiurandum inviolabiliter conservare promittimus | cum stipulatione subnixa. Actum est in suburbio civitatis | Brixie, in loco qui dicitur Arcus. Signa + manuum Bonizonis | et Iohannis, qui hanc cartam offersionis fieri rogaverunt ut supra, et | Bonizo Iohanni filio suo consensit ut supra. Signa | +++++ manuum Iohannis de Ospitali | atque Vitalis et Arderici (i) de Coloniis et Andręęde |Cocalio atque Ambrosii testium lege Roma|na vivencium. |
(SN) Ego Guido notarius rogatus huius | offersionis carte scriptor fui.


(a) sum(us) nell'interlineo.
(b) A venerabib(us)
(c) A sup(r)ai(us), qui e varie volte in seguito.
(d) n(ost)ra su rasura.
(e) n(ost)ror(um) nell'interlineo.
(f) A c(on)dicio(n)e
(g) A om. legitur
(h) Fra -n- e -d(e)- compare s espunta; -r- corr. da altra lettera, probabilmente s
(i) Su -ic- segno abbr. per us espunto.

(1) Cf. MATTH. 19, 29.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Michele Ansani

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS