Lombardia Beni Culturali
14

Cartula venditionis

1117 ottobre, Coccaglio.

Girardo del fu Pagano, di Coccaglio, e sua moglie Ficia, di legge longobarda, dichiarano di aver ricevuto da Pietro, figlio del fu Giovanni di Bergamo, ora abitante in Brescia, quattro soldi e sette denari milanesi d'argento quale prezzo della vendita di un appezzamento di terra, a campo, sito in Coccaglio, in luogo detto Albucionum, dell'estensione di centonovantatré tavole e piedi.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 60. Menzione in Synopsis, p. 211 (alla data 1117 ...), e in Inv. 72, p. 132. Nel verso, di mano del sec. XII: Car(ta) de Cocalio; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 137; di mano Boeri: Capsula Cocalei | 29a.

La pergamena presenta alcune lacerazioni nonché una vasta macchia di umidità nella parte destra che interessano la scrittura. Rigatura a secco.
Indizione di settembre.

(SN) Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi mileximo centeximo septimodecimo, mense hoctubris, in|dicione undecima. Constat nos Girardum fil(ium) quondam Pagani, de loco Cocalii, et Ficia, iugales, qui professi | sumus vivere lege Longobardorum, m(ih)i qui supra Ficie suprascripto Girardo iugale et mundoaldo meo m(ih)i consencien|te et subter confirmante et, ut lex Longobardorum abet actoritas (1), una cum noticia de propi|nquioribus parentibus, i sunt Ato et Paganus propinquiores mei parentes, in quibus eorum presencia vel | testium certam (a) facio professionem et manifestacionem eo quod nulla me pati violencia ab quopie | homine nec ab ipso iugale et mundoaldo meo, nisi mea bona et spontanea voluntate | anc cartulam vindicionis facere visa sum, accepisemus nos qui supra iugales co(m)muniter sicuti et in pre|sencia testium manifesti sumus quod accepimus a te Petro, fil(io) quondam Iohannis [da Bergamo][, et es abi]|tator de (b) civitate Brisie, arigenti denariorum bonorum Mediolan[ensis monete solidos]| quattuor et denarios septem, finito precio, sicut inter nos convenimus, pro pecia [una de terra campiva]| iuris nostri que abere visi sumus in suprascripto loco Cocalii, et iacet in loco ubi [dicitur] Albucionum[, et est per mensura]| iusta tabule legiptime centum (c) nonaginta trex et pedes [[..................]]| via, a meridie hered(e)s quondam Lafranci, a monte Vuido; et si a(m)plius de [nostris iuris rebus in suprascripta pe]|cia de terra ca(m)piva plus inventum fuerit quam ut supra mensura legitur, in te qui supra Petro in presente per|sistat potestatem, iure proprietario nomine; que autem suprascripta pecia de terra ca(m)piva iuris nostr[i], | una cum finibus et accessionibus earum rerum seu cum superioribus et inferioribus suis, qualiter superius le|gitur et coerencies decernuntur, inintegrum, a presenti die in tua qui supra Petro emtor(e) nostro vendimus, | tradimus, conferrimus, et per presentem cartulam vindicionis in te abendum confirmamus, faciendum exin|de deinde in antea omni t(em)pore tu et heredes tui aut cui tu dederis vestrisque heredibus, iu|re proprietario nomine abendum et faciendum, quiquit volueritis, sine omni nostra qui supra iu|galibus et heredibus nostris contradicione. Quidem et spondimus atque promittimus nos qui supra Girar|dus et Ficia, iugales, una cum nostris heredibus, tibi qui supra Petro tuisque heredibus aut cui | tu dederis vestrisque heredibus, suprascriptam nostram vindicionem, taliter ut scriptum est, ab omni contradi|cente omine defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si contra anc cartulam vin|dicionis agere aut causare vel i(n)ru(m)pere quesierimus, tunc in duplum predicta vindici|one vobis restituamus, sicut pro t(em)pore fuerint meliorata aut valuerint (d) sub | estimacione in consimili loco. Actum in suprascripto loco Cocalii. Feliciter.
Signum ++ manibus suprascriptorum Girardi et Ficie, iugalium, qui anc cartulam vindicionis tu su|pra fieri rogaverunt et suprascriptum precium acceperunt (e); et suprascripto Girardo coniugi sue omnia ut supra consens[it].
Signum ++ manibus suprascriptorum Atonis et Pagani, propinquiores parentes sue Ficie, qui ea[m] inter|rogaverunt et ad confirmandam anc cartulam manus suas posuerunt.
Signum ++++ manibus Girardi Riculfi cum Ardeciono filio suo et Alberus Bo|no(m)mi et Leo fil(ius)Martini et Girardus fil(ius)Alberici Gosa rogati esse testes.
(SN) Ego Ioh(anne)s notarius sacri palaci (f) rogatus subscripsi, post tra|ditam co(m)plevi et dedi.


(a) A certa
(b) d- corr. da c
(c) Su -e- rasura di segno abbr. (trattino ricurvo).
(d) Così A.
(e) La seconda c corr. da e
(f) Così A.

(1) LIUTPR. 22.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS