Lombardia Beni Culturali
29

Cartula venditionis

1125 ottobre, Palazzolo.

Pietro del fu Giovanni, di Bergamo, e sua moglie Otta, ambedue di legge longobarda, dichiarano di aver ricevuto dalla chiesa di S. Giovanni de fora, in persona del canonico e messo Gerardo, dieci lire di denari milanesi d'argento, quale prezzo della vendita di due appezzamenti di terra arabile, siti in Coccaglio, rispettivamente a Pozolum e a ---.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 60. Menzione in Synopsis, p. 211 (alla data 1125), e in Inv. 72, p. 133. Nel verso, di mano del sec. XII: Cartula de Cocalio quam fecit Petrus Pergomensis; di mano del sec. XV, come pare (comunque diversa da quella che verga identica annotazione nel verso di altre pergamene: cf. nn. 7, 12, 24): De Cocalio; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 957; di mano Boeri: Capsula Cocalei | 29a.

La pergamena presenta rosicature nel margine sinistro, diffuse macchie e qualche piccola lacerazione al centro, nella parte inferiore. Si nota una sistematica sbavatura dell'inchiostro. Rigatura a secco.

[(SN)] [Anno] ab incarnacione domini nostri Iesu Christi milesimo cente|[simo] vigesimo quinto, mense hoctubris, indicione tercia. Constat nos |Petrum, filium quondam Iohannis, de civitate Bergamo (a), et Otta, iugales, et | qui professi sumus vivere lege Longobardorum, m(ih)i qui supra Otte suprascripto Petro | iugale et mundoaldo meo m(ih)i consenciente et subter confirmante et, | ut lex Longobardorum abet hoctoritas (1), una cum noticia de propinquiori|bus meis parentibus, i sunt Iohannes et Bernardus propinquiores mei parentes, in | quibus eorum presencia vel testium certam facio profesionem et manifesta|cionem eo quod nulla me pati violenciam ab quopie omine | nec ab ipso iugale et mundoaldo meo, nisi mea bona et spon|tanea voluntate hanc cartulam vendicionis facere visa sum, hac|cepisemus nos qui supra iugales co(m)muniter, sicuti et in presencia te|stium manifesti sumus quod haccepimus a parte ecclesie Sancti Iohannis de | fora, que est edificata in loco civitatis Brisie, per dominum presbiterum Girardum, | canonicum et misum suprascripte ecclesie, arigenti denariorum bonorum Mediolanen|sium libras decem, finito precio, sicut inter nos convenimus, pro duabus peciis |[d]e terris aratoriis, iuris nostri, quas abere visi sumus in loco Cocalii; prima |[p]ecia iacet in loco ubi d(icitu)r Pozolum, et est per mensura iusta (b) tabolas legi|timas ---; coeret ei: a mane | ---; | secunda pecia iacet in loco ubi d(icitu)r -----------, et (c) est per mensura iusta | tabulas legiptimas -----------------------, coeret ei: a mane --- | ---, | sibique s(un)t alii coerentes; et si a(m)plius de nostris iuris rebus in suprascriptas duas pecias de terris | plus inventum fuerit quam ut supra mensura legitur, in suprasripta ecclesia Sancti Iohannis persistat pote|state, iure proprietario nomine, pro suprascripto precio; quas autem suprascriptas duas pecias de terris | aratoriis iuris nostri, una cum finibus et accessionibus et ingresionibus earum rerum | seu cum superioribus et inferioribus suis, qualiter supra legitur et coerencias decer|nuntur, inintegrum, a presenti die a (d) parte suprascripte ecclesie Sancti Iohannis vendimus, tradimus, conferrimus, | nulli alii venditas (e), donatas, alienatas vel traditas nisi a parte suprascripte | ecclesie Sancti Iohannis, et faciant officiales (f) suprascripte ecclesie Sancti Iohannis et sui successores aut | cui ipsi dederint, a parte suprascripte ecclesie Sancti Iohannis, iure proprietario nomine, quiquit | voluerint, sine omni nostra qui supra iugalibus et heredibus nostris contradicione. | Quidem et spondimus atque promittimus nos qui supra Petrus et Otta, iugales, | una cum nostris heredibus, a parte suprascripte ecclesie Sancti Iohannis aut cui officiales | suprascripte ecclesie dederint, suprascriptam vendicionem, taliter ut scriptum est, ab | omni contradicente omine omni t(em)pore defensare; quod si defendere non | potuerimus, aut si vobis exinde aliquit per covis ingenium | subtraere quesierimus, tunc in duplum predicta vendicione vo|bis restituamus sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valuerit | sub estimacione in consimilibus locis. Hactum in loco Palazoli. Feliciter.
Signum ++ manuum suprascriptorum Petri et Otte, iugalium, qui anc cartulam | vendicionis ut supra fieri roga[v]erunt et suprascriptum precium hacceperunt; | et suprascripto Petro eidem Otte coniugi sue omnia ut supra consensit.
Signum ++ manuum suprascriptorum Iohannis et Bernardi, propinquiores pare|ntes suprascripte Otte, qui eam interrogaverunt et ad confirmandam | hanc cartulam manus suas posuerunt.
Signum ++++ manibus Lafranci et Benedicti et | Odonis et Oberti rogati esse testes.
(SN) Ego Iohannes notarius sacri palacii rogatus scripsi, post | traditam co[m]plevi et dedi.


(a) -o corr. da e
(b) -u- corr. da st mediante rasura.
(c) Precede parziale rasura di quattro lettere.
(d) a corr. da lettera principiata mediante rasura.
(e) -n- corr. da altra lettera, come pare.
(f) A offiales

(1) LIUTPR. 22.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS