Lombardia Beni Culturali
30

Cartula venditionis

1125 dicembre, Brescia.

Venero del fu Vitale, di Coccaglio e abitante in Brescia, a porta Matulfa, di legge longobarda, dichiara di aver ricevuto dalla chiesa di S. Giovanni de foris, in persona di Andrea de Cocalio, converso e messo della predetta chiesa, diciotto soldi e dieci denari milanesi d'argento quale prezzo della vendita di tre appezzamenti di terra, due a campo e uno a monte, siti in Coccaglio, il primo in luogo detto a via Mezana, di trentaquattro tavole, il secondo in luogo detto Canelli, di sessantatré tavole, il terzo in luogo detto in costa Sancti Miliani. Dal canto suo Bresciana, moglie dell'anzidetto Venero, promette che non avanzerà rivendicazioni di sorta sui terreni oggetto della vendita, ricevendo da Andrea, a titolo di launehild, un cappello.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 60. Menzione in Synopsis, p. 211 (alla data 1120 dicembre 5), e in Inv. 72, p. 133. Nel verso, di mano del sec. XII: Car(ta) de Cocalio quam fecit Venerius; di mano del sec. XV: Emp[ti]o quarumdam petiarum terrarum in loco Canelli et in loco |[qui dicitur in] (restauro probabile) costa Sancti M[ili]ani, in loco Cocalii (la prima o corr. da altra lettera mediante spandimento volontario dell'inchiostro). 1125; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 135; di mano Boeri: Capsula Cocalei | 29a.

La pergamena, oltre a qualche abrasione nella parte inferiore, presenta una generale sbavatura dell'inchiostro. Tracce di rigatura a secco.
Indizione settembrina.

(SN) Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi milesimo cente|simo vigesimo quinto, mensis dece(m)bris, indicione quarta. Constat | me Venerum filium quondam Vitalis, de loco Cocalii, abitatorem in loco | civitatis Brisie, in loco qui d(icitu)r portam Matulfam, et qui professus sum (a) vive|re lege Longobardorum, acepisem sicuti (b) et in presentia testium | manifestus sum quod accepi a parte ecclesie Sancti Iohannis que est edi|ficata (c) in loco civitatis Brisie, in loco qui d(icitu)r Sanctum Iohannem de foris, | per Andream (d) conversum, misum suprascripte ecclesie, arigenti denariorum | bonorum Mediolanensium sol(idos) decem et hocto et denarios decem, | finito precio, sicut inter nos convenimus, pro tribus peciis de terris, due | ca(m)pive et una montiva, iuris mei, quam abere visus sum in | loco Cocalii; prima pecia, ca(m)piva, iacet (e) in loco qui d(icitu)r a via Me|zana, et est per mensur(am) tabolas legiptimas triginta et quattuor, co|eret ei: a mane via, a meridie Benedicti, a ser(a)Sancte Marie, a monte |Sancti Miliani; secunda pecia, ca(m)piva, iacet in loco qui d(icitu)r Canelli, et | est per mensur(am) tabolas legiptimas sexaginta et trex, coeret | ei: a mane et ser(a) et monte suprascripta ecclesia; tercia pecia, que est | montiva, iacet in loco qui d(icitu)r in costa Sancti Miliani, coeret | ei: a mane culmen, a meridie Iohannis, a ser(a) ---------, a monte ------;| quas autem suprascriptas trex pecias de terris iuris mei, qualiter superius | legitur, et cum quanto de meo iure in eas inventum fuerit, | una cum finibus et ingressionibus, inintegrum, a parte suprascripte ecclesie | Sancti Iohannis vendo, trado, nulli alii venditam, donatam, | alienatam vel traditam nisi suprascripte ecclesie, et faciant offici|ales suprascripte ecclesie Sancti Iohannis et sui successores aut cui ip|si dederint a parte suprascripte eclesie (f), iure proprietario nomine, quiquit | voluerint, sine omni mea qui supra venditore et heredum meo|rum contradicione. Quidem et spondeo atque promitto me ego | qui supra Venerus, una cum meis heredibus, a parte suprascripte ecclesie aut | cui officiales suprascripte ecclesie Sancti Iohannis dederint, suprascriptam vendici|onem, taliter ut scriptum est, ab omni contradicente omine omni | t(em)pore defensare; quod si defendere non potuerimus, aut per covix in|genium subtraere quesierimus, tunc in duplum a parte suprascripte ecclesie | aut cui pars suprascripte ecclesie dederint predicta vendicione resti|tuamus sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valuerit sub esti|macione in consimilibus locis. Hactum in loco civitatis Brisie. Feliciter.
Signum + manus suprascripto Venero, qui anc cartulam vendicionis ut | supra fieri rogavit (g) et suprascriptum precium accepit.
Signum +++ manibus U(m)berti et Petri et Tetholdi rogati esse testes.
(SN) Ego Iohannes notarius sacri palacii rogatus subscripsi, post | traditam co(m)plevi et dedi.
Ego Brisiana, conius suprascripti Veneri, et ipse m(ih)i consentiente, promit|to ut ego et mei heredes et mea summisa persona deinde omni | t(em)pore debemus esse taciti et contenti (h) de suprascriptis tribus peciis de terris, | qualiter superius coerencias decernuntur, inintegrum, c(ontra) suprascriptam ecclesiam (i)| et contra cui officiales (j) suprascripte (k) ecclesie Sancti Iohannis dederint; | quod si causare presu(m)serimus, tunc obligavimus nos co(m)ponere contra | suprascriptam ecclesiam aut contra eos cui pars suprascripte ecclesie (l) dederit, suprascriptas | trex pecias de (m) terris in duplum in consimilibus locis, sicut pro t(em)pore valu|erint; et ita accepi a parte suprascripte ecclesie, per Andream de Cocalii, | conversum eiusdem ecclesie Sancti Iohannis, launehild capellum unum, et fir|mavi cum suprascriptis testibus et cetera.


(a) su(m) nell'interlineo.
(b) Su -t- segno abbr. (trattino ricurvo) superfluo.
(c) -ta nell'interlineo.
(d) -d- corr. da lettera principiata, come pare.
(e) Su i- rasura di segno abbr.
(f) Così A.
(g) A fie
(h) A te(n)ti
(i) Su -a- segno abbr. (trattino ricurvo) superfluo.
(j) A officiles
(k) -e corr. da altra lettera, forse i
(l) A ecel(esi)e
(m) -e corr. da altra lettera.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS