Lombardia Beni Culturali
39

Breve finis, promissionis et refutationis

1142 gennaio, Brescia.

Girardo e Ottolando, figli del fu ---, detti de Trescoro e abitanti in Nave, rinunziano in favore della chiesa di S. Giovanni de foris, in persona di Girardo diacono, a tutti i diritti, con esclusione della decima, che potevano vantare su di un appezzamento di terra sito nella pertinentia di Nave, in luogo detto Montecolus, ricevendo per la refuta cinquanta soldi di denari milanesi.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 418 (alla data 1142 gennaio 2), e in Inv. 72, p. 134. Nel verso, di mano del rogatario: Cartula ecclesie Sancti Iohannis; di mano del sec. XII: Finis quam fecer(unt) Otolandus et | f(rate)r eius; di mano del sec. XV: Finis et [promi]ssio unius petie terre in loco (lococo) de Navis, in contrata | ubi dicitur Monticulus. 1142; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 266; di mano Boeri: Capsula Navarum 21a.

La pergamena presenta abrasioni e tre lacerazioni nella parte inferiore che interessano, seppure limitatamente, la scrittura. Tracce di rigatura a secco.
L'omissione del giorno del mese trova un parziale rimedio con la segnalazione di quello della settimana (luned́), consentendo una delle seguenti opzioni: 5, 12, 19, 26.

(SN) Die (a) lune (b) que est de mense ienuarii, inditione quinta. In civitate Brisie, in ecclesia | Sancti Petri. In presentia horum hominum quorum nomina subter leguntur, per lignum quod in suis tenebant manibus | Girardus atque Ottolandus, filii quondam -----------, qui dicuntur de Trescoro et abitatores in lo|co Nave, fecerunt finem et promissionem atque refutationem ecclesie Sancti Iohannis qui d(icitu)r de foris, que est | sita in suburbio predicte civitatis, in loco ubi d(icitu)r Arcus, per missum ecclesie dominum Girardum | diaconum et predicte ecclesie offitialem, nominative de omnibus usibus et conditionibus et destrictis, preter decimam, | quod ipsi Girardus et Ottolandus habere dicebant vel aliquo modo sibi pertinebat in pecia una de terra | que est posita in pertinentia Nave, in loco ubi d(icitu)r Montecolus (c); coheret ei: a mane et meridie in|gressus, a ser(a) ---------------, a monte -------------------; eo vero hordine fecerunt finem hanc | et promissionem atque refutationem quod deinde in antea omni t(em)pore suprascripti Girardus et Ottolandus et sui | heredes et sue sumisse persone debent esse taciti et conte(m)pti adversus ia(m)dicte ecclesie offitiales sive | successores aut cui ipsi a parte ia(m)dicte ecclesie dederint aut previderint; si vero omni t(em)pore | taciti non permanserint, aut si in aliquo t(em)pore ag(er)e aut causare presu(m)pserint, aut si aparu|erit ullum datum vel factum vel [quodlibet] scriptum quod ipsi in aliquam partem dedissent aut fecissent | et clarum factum fuerit, et omni t(em)pore t[aciti non per]manseri[n]t, obligaverunt se suprascripti Girardus et Ottolandus | et sui heredes et sue sumisse persone co(m)ponere adversus predicte ecclesie offitiales suique (d) successores aut | cui ipsi dederint, quecumque querimoniam fecerint de predictis rebus in duplum, et insuper penam sol(idorum) centum denario|rum bonorum Mediolanensium, predicta fine et transactione in sua durante etiam firmitate (e); et ad confir|mandam (f) hanc finem et promissionem professi sunt suprascripti Girardus Ottolandus accepisse a parte suprascripte ecclesie sol(idos)| quinquaginta denariorum bonorum Mediolanensium, ut hec finis et promissio firma permaneat ut supra. | Ibi fuerunt Azebonus et Domafollis et Iohannes de Gabiano et Lucarus et Albericus de Ello et Berteramus Panis|purus et Salvester et Montenarius de Vuida rog[ati esse t]estes.
Actum est hoc anno Domini milesimo centes[imo] quadragesimo secundo, inditione quinta.
(SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hoc breve scripsi.


(a) Segue rasura di due lettere.
(b) lune corr. su altre lettere, come pare.
(c) La seconda o corr. da altra lettera, come pare.
(d) su- su rasura.
(e) La seconda i corr. da a
(f) -r- seguita da rasura di una lettera.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS