Lombardia Beni Culturali
42

Cartula (pagina) commutationis

1146 giugno 8, Brescia.

Girardo, sacerdote e officiale della chiesa di S. Giovanni de foris, dà a Bono, figlio del fu Tadone, e a Sibilia sua moglie, abitanti in Brescia e di legge romana, una sors massaricia di quattro lotti, in Monpiano, retta e lavorata dal massaro Bono, una casa terranea sita <a Brescia> in località Arcus, nonché ventisei lire di denari milanesi, ricevendo in cambio un appezzamento di terra vitata, con mulini e relative pertinenze, nel territorio dell'anzidetta città, in luogo detto Cavidazie.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 116, e in Inv. 72, p. 134. Nel verso, di mano del sec. XII: Cartula ecclesie Sancti | Iohannis de cumutatione facta inter ipsam ecclesiam et Bonum, filium Taddonis; di mano del sec. XIV: Car(ta) comutationis molendinorum Sancti Iohannis de foris; di mano del sec. XV: + Instrumentum permutationis factum de certis terris iac(entibus) in Monpiano et de una domo iac(ente) in civitate Brixie, et libr(arum) .XXVI. etiam (lettura dubbia), pro una pecia terre | vidate cum uno mollendino iac(ente) in loco ubi d(icitu)r Gavatacie, 1146, a Bono quondam Tathonis (Rathonis) et cetera; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 823; di mano Boeri: Capsula clausurarum Brixie 15a.

La membrana presenta trascurabili macchie, soprattutto nei margini laterali; sono visibili, nel margine superiore e in quello inferiore, i forellini della cucitura che univa questa ad altre pergamene. Tracce di rigatura a secco.

(SN) Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi milesimo centesimo quadragesimo sexto, die sabati que est octavo die intrante mense iunii, inditione | nona. Comutatio bone fidei noscitur esse contractum ut vicem e(m)ptionis obtineat firmitatem (a) eodemque nexu obligat contrahentes (1). Placuit itaque et bona convenit | voluntate inter dominum Girardum, sacerdotem atque offitialem ecclesie Sancti Iohannis qui d(icitu)r de foris, que est edifficata in suburbio civitatis Brisie, in loco ubi d(icitu)r Arcus, necnon | et Bonum, filium quondam Tathonis, atque Sibiliam, iugales, qui sunt habitatores in civitate Brisie, non multum longe ab Cruce, qui professi sunt vivere lege Romana, supradicto Bono | eidem Sybilie coniugi sue (b) consentiente et subter confirmante, ut in Dei nomine debeant dare sicut a presenti dederunt ac tradiderunt vicissim sibi unus alteri, comu|tationis nomine, in primis dedit ia(m)dictus Girardus sacerdos in causa comutationis ia(m)dictis Bono et Sibilie iugalibus sortem unam masariciam iuris ia(m)dicte ecclesie, | que est posita in loco ubi d(icitu)r Mons Pianus, et que est recta et laborata per Bonum, masarium, et d(icitu)r etiam esse posita in quattuor locis, et casam unam terraneam iuris predicte ecclesie que est posita | in predicto loco Arcus, cui coheret: a mane ingressus, a meridie via, a ser(a)Ambrosii de Clare, a monte in se reservat supradicta ecclesia, et insuper etiam viginti et sex libras denariorum bonorum | Mediolanensium. Quidem et ad invicem recepit ia(m)dictus dominus Girardus sacerdos a parte ia(m)dicte ecclesie, ab ia(m)dictis iugalibus, peciam unam de terra vidata et cum molendi|nis et tectis et vasis aquarum aquarumque decursibus, quas res habere visi sunt in terrectorio predicte civitatis, in loco ubi d(icitu)r Cavidazie (c); coheret ei: a mane ingressus, | a meridie et monte ia(m)dicte ecclesie (d), a ser(a)Alberti de Pontecararie, sibique alie s(in)t coherentes; as denique terras et res in ia(m)dictis constitute locis, una cum accessionibus et in|gressibus earum, qualiter superius legitur et coherentiis decernuntur, inintegrum, sibi unus alteri pars parti per hanc paginam comutationis nomine tradiderunt, faciendum exinde | unusquisque de hoc quod receperunt a presenti die tam ipsi quamque et successores eorum, iure proprietario nomine, quicquit voluerint aut previderint, sine omni unius alterius contradi|tione; promiseruntque etiam inter se supradicti comutatores, tam ipsi quamque et successores eorum vel heredes eorumdem iugalium, predictas causas et res quod ab invicem comuta|tionis nomine tradiderunt inter se, inintegrum, omni t(em)pore ab omni contradicente homine omni t(em)pore defensare; quod si defendere non potuerint, aut si per quodvix ingenium subtra|here vel removere quesierint et inter se aut cui ipsi de hoc quod receperunt dederint non defensaverint, obligaverunt se suosque successores et suos heredes co(m)po|nere pars parti fidem servanti predictas res et terrectorium in duplum, sicut pro t(em)pore fuerint meliorate aut valuerint sub estimatione in consimi|libus locis; et ut non liceat predictis iugalibus ullo t(em)pore nolle quod voluerint, s(et) quod quod ab eis semel factum vel conscriptum est inviolabiliter conservare, et promiserunt etiam cum sti|pulatione subnixa. Actum in suburbio civitatis Brisie, in loco ubi d(icitu)r Arcus, in curte Prandonis. Feliciter. Signa +++ manuum supradictorum comutatorum, qui hanc | cartulam comutationis ut supra scribere rogaverunt et predictas res invicem acceperunt, et suprascripto Bono eidem Sybilie omnia ut supra consensit. Ibique suprascripta Sybilia in primitus refuta|vit omne ius quod ipsa habebat in suprascripta terra et molendinis et vasis aquarumque decursibus in manu ia(m)dicti domini presbiteri Girardi. Signa ++++++++++++++ manuum Orabo|ni Balii et Ariprandi Faba et Benedicti et Vitalis Ba(m)pafoliata et Amezonis Panicia et Mazonis de Capitepontis et Berardi et Durnaci et Vuazonis Ba(m)pafoliata et Oberti Vuarne|rii et Ugonis Storti et Markisii Gataliga et Vitalis Cicii et Brisiani de Ca(m)pagnola et alii plures rogati esse testes.
(SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hanc cartulam scripsi, et post traditam co(m)plevi et dedi.


(a) La seconda i corr. da a
(b) Precede c(on)iugi sue espunto.
(c) Cavidazie aggiunto da altra mano nello spazio lasciato appositamente in bianco.
(d) Segue s espunta.

(1) Cf. Cod. Iust. 4.64.2.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS