Lombardia Beni Culturali
43

Cartula venditionis

1151 febbraio, Brescia.

Buoncalzare, figlio di Giselberto de Campagnola, e Meliorata sua moglie, abitanti a Brescia in località Arcus, ambedue di legge longobarda, dichiarano di aver ricevuto da Pietro, figlio di Bresciano Orcelianus, pure abitante in Arcus, quattro lire di denari milanesi d'argento quale prezzo della vendita di un appezzamento di terra vitata - in parte a campo - sito nel territorio di Brescia, a Muratello; dal canto suo l'anzidetto Giselberto acconsente alla vendita, e insieme a Matilde, un tempo sua nuora, rinunzia in favore di Pietro a ogni diritto che poteva rivendicare sulla terra venduta.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 116 (alla data 1152 ...), e in Inv. 72, p. 134. Nel verso, di mano del sec. XV: Instrumentum emptionis Petri Brixiani de Orzenno de una pecia terre | in contrata de Murathelle; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 436; di mano Boeri: Capsula clausurarum Brixie 15a.

La pergamena presenta qualche rosicatura lungo il margine sinistro nonché diffuse abrasioni e macchie causate dall'umidità che interessano la scrittura. Rigatura a secco.
L'omissione del giorno del mese trova un parziale rimedio con la segnalazione di quello della settimana (venerdì), consentendo una delle seguenti opzioni: 2, 9, 16, 23. Occorre segnalare, tuttavia, che nel 1151 cade l'indizione quattordicesima.

(SN) Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi milesimo centesimo quinquagesimo primo, die veneris | que est de mense februarii, inditione nona. Constat nos Bonumcalzarium, filium (a) Giselberti de Ca(m)pagnola, et Me|lioratam, iugales, qui habitare visi sumus in suburbio Brisie, in loco Arcus, et qui professi sumus vivere lege Longobar|dorum, nobis qui supra Bonocalzario et Meliorate suprascripto Giselberto consentiente et subter confirmante, et m(ih)i qui supra Meli|[orat]e suprascripto Bonocalzario iugali meo consentiente et subter confirmante et, ut legis Longobardorum habet |[h]actoritas (1), una cum notitia et interrogatione de propinquioribus parentibus (b) meis qui supra Meliorate, hi sunt T(or)culus | frater meus et Agimericus de Calepio consanguineus meus, in quorum presentia vel testium certam facio professionem | ac manifestationem nullam me pati violentiam ab quopio homine nec ab ipso iugali meo, n(is)i mea bona | et spontanea voluntate hanc cartulam venditionis fac(er)e visa sum, accepissemus nos iugales co(mmun)iter, sicuti | et in presentia testium manifesti sumus quod accepimus a te Petro, filio Brisiani Orceliani, qui habitare visus es | in predicto loco Arcus, arigentum denarios bonos Mediolanenses libras quattuor, finito precio, sicut inter | nos convenimus, nominative pro pecia una de terra vidata et in parte ca(m)piva, iuris nostri, quam habere visi sumus in territorio | Brisie, ubi d(icitu)r Murethelle; coheret ei: a mane via, a meridie heredes Teudaldi, a ser(a) heredes Durelli, a monte est terra fic|talis, sibique alie s(in)t coherentes; quam autem suprascriptam peciam de terra iuris nostri, qualiter superius legitur, inintegrum, una cum finibus | et accessionibus et ingressibus eius ab hac die tibi qui supra Petro pro suprascripto precio vendimus, cedimus, tradimus, conferrimus, nulli | alii venditam, donatam, alienatam vel traditam nisi tibi, faciendum exinde deinde in antea omni t(em)pore tu et heredes tui | aut cui tu dederis vestrique heredes, iure proprietario nomine, quicquid volueritis, sine omni nostra qui supra iugalium et suprascripti | Giselberti et heredum nostrorum contraditione. Quidem et spondemus atque promittimus nos qui supra Bonuscalzarius et Meliorata, iu|gales (c), una cum nostris heredibus, tibi qui supra Petro tuisque heredibus aut cui tu dederis vestrique heredes suprascriptam venditio|nem, taliter ut scriptum est, ab omni contradicente homine omni t(em)pore defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si vobis exin|de aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc in duplum suprascriptam venditionem vobis restituamus, sicut pro t(em)pore |[f]uerit meliorata aut valuerit sub estimatione per estimatum precium in consimili loco. Actum in suburbio Brisie, |[in loco][Arc]us. Signa ++ manuum suprascriptorum Bonicalzarii et Meliorate, iugalium, qui hanc cartulam venditionis |[ut su]pra scribere rogaverunt et suprascriptum precium accepisse manifestaverunt ut supra, et suprascripto Bonocalzario eidem Melio|rate coniugi (d) sue omnia ut supra consensit. Signa ++ manuum suprascriptorum Torculi et Agimerici, propinquiores parentes | suprascripte Meliorate, qui eam interrogaverunt et ad confirmandam hanc cartulam manus suas posuerunt. Signa +++++ manuum | Iohannis de Rodingo (e), Antelmi de Cocalio et Alberici de Marino et Alberici de Fulcone Scanamuliere et A(m)brosii de Clare et Gavizi rogati | esse testes. Ibi incontinenti, in presentia suprascriptorum testium, suprascriptus Giselbertus ia(m)d[icte] vend[icioni] consensit et parabolam presta|vit, et insimul cum Matelda, quondam nurus sua, reffutavit [[...............]] co(mmun)e ius quod ipsi habebant | in suprascripta terra in manu suprascripti Petri, sub pena decem librarum denariorum [[.................]] in omnibus predictis causis ipse | Giselbertus ia(m)dicto filio suo et nurui sue consensit.
(SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hanc cartulam scripsi.


(a) Segue q(u)onda(m) erratamente immesso e non depennato.
(b) -i- corr. da altra lettera (forse b) mediante rasura del tratto superiore.
(c) A iu|geles
(d) -i corr. da e
(e) Ioh(ann)is de Rodi(n)go nell'interlineo, con segno di richiamo.

(1) Cf. LIUTPR. 22.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS