Lombardia Beni Culturali
46

Breve finis, promissionis et refutationis

1154 aprile 20, Brescia.

Alberto detto Menuxia e Gisla sua moglie, abitanti in Brescia, rinunziano in favore della chiesa di S. Giovanni de foris, in persona di Girardo prete e preposito della medesima chiesa, a ogni rivendicazione e a ogni diritto che potevano vantare circa un appezzamento di terra e un mulino, sito in luogo detto Gavethacie - che gli officiali dell'anzidetta chiesa avevano acquistato dagli eredi di Tadone, pure di Brescia -, dichiarando di aver ricevuto per la refuta quindici soldi di denari milanesi.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59 (alla data 1154 aprile 19). Menzione in Synopsis, p. 116 (alla data 1154 aprile 11), e in Inv. 72, p. 135 (alla data 1154 aprile 21). Nel verso, di mano coeva: Breve ecclesie Sancti Iohannis de foris; di mano del sec. XV: Pro Sancto Iohanne de foris; di mano del sec. XV: + Instrumentum finis et remissionis factum per Albertum dictum Menusie et Gisilam, eius uxorem, de omni iure et | actione et de toto eo quod petere possent quovis modo in una pecia terre cum molendino empt(is)| ab heredibus quondam Armani de Tathono et cetera. 1154; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 824; di mano Boeri: Capsula clausurarum Brixie 15a.

La membrana rigata a secco. Sono visibili, nel margine superiore e in quello inferiore, i forellini della cucitura che univa questa ad altre pergamene.

(SN) Die martis, undecimo die exeunte mense aprilis, inditione secunda. In suburbio Brixie, in loco Arcus, ad do|mum Berardi et Durnaci. In presentia horum hominum (a) quorum nomina subter leguntur, per lignum quod in suis tenebant manibus Albertus | qui dicitur Menuxia et Gisila, conius eius, qui habitare visi sunt ad Brixiam, supradicto Alberto Menuxia eidem Gisile | coniugi sue consentiente et subter confirmante, fecerunt finem et promissionem atque reffutationem ecclesie Sancti Iohannis | qui d(icitu)r de foris, que est posita in predicto loco Arcus, per dominum presbiterum Girardum, prepositum et offitialem et missum | suprascripte ecclesie, nominative de omnibus querelis et querimoniis atque de omnibus rationibus, inintegrum, quas ipsi iugales habebant | vel sibi quoquo m(od)o ad requirendum pertinebat in pecia una de terra et in molendino insimul tenente, et que iacet in | loco ubi d(icitu)r Gavethacie, et quam offitiales suprascripte ecclesie emerunt ab heredibus Tathonis (1), de predicta civita|te Brixie; eo vero hordine fecerunt supradictam finem et promissionem atque reffutationem quod deinde in antea, | omni t(em)pore, supradicti iugales et sui heredes et sue sumisse persone debent esse taciti et conte(m)pti adversus offitiales | ia(m)dicte ecclesie, qui nunc sunt et qui pro t(em)pore fuerint, aut cui ipsi dederint ia(m)dictam terram et molendinum aut previderint; | si vero omni t(em)pore taciti et conte(m)pti non permanserint, aut si aliquo in t(em)pore ag(er)e aut causare vel inru(m)pere quesierint, aut | si aparuerit ullum datum vel factum vel quodlibet scriptum quod ipsi in aliam partem dedissent aut fecisent et clarum | factum fuerit, et omni t(em)pore taciti et conte(m)pti non permanserint, obligaverunt se suosque heredes suamque sumissam per|sonam co(m)pon(er)e adevrsus offitiales ia(m)dicte ecclesie, qui nunc sunt et qui pro t(em)pore fuerint aut cui ipsi dederint, quamcumque | querimoniam fecerint de suprascripta terra et molendino in duplum, et insuper penam libras quinquaginta denariorum bonorum Medio|lanensium, durante etiam postea supradicta fine et promissione atque reffutatione in perpetuum in sua firmitate | ut supra; et ad confirmandam hanc finem et promissionem atque reffutationem professi sunt suprascripti iugales accepisse | a parte supradicte ecclesie, per suprascriptum dominum presbiterum Girardum missum suprascripte ecclesie, sol(idos) quindecim denariorum bonorum | Mediolanensium; ut omnia supradicta omni t(em)pore firma et inconvulsa (b) permaneant, promiserunt etiam cum stipulatio|ne subnixa. Actum est hoc anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo quarto, inditione secunda. Ibi | fuerunt Berardus et Durnacus de Madio (c) et Iohannes de Longine et Iohannes Zopo de Ma(n)caformica et Zuco de Cre|mona rogati esse testes. (SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hoc breve scripsi.


(a) -i- corr. da r; -u- corr. da -r(um)
(b) A i(n)vulsa
(c) -d- corr. da altra lettera mediante spandimento volontario dell'inchiostro.

(1) Docc. nn. 40 e 45.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti