Lombardia Beni Culturali
47

Breve investiture

1157 gennaio, Brescia.

Girardo prete, preposito della chiesa di S. Giovanni de foris, dà in investitura perpetua ad Alberto Feratus, figlio di Piededilegno de Saliano, due tavole e mezzo di terra site non distante dall'anzidetta chiesa, al fitto annuo di ventidue denari di moneta milanese vecchia e uno di nuova, da pagare a s. Michele oppure otto giorni prima o dopo.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Menzione in Synopsis, p. 63, e in Inv. 72, p. 135. Nel verso, di mano del sec. XII: Car(ta) continens coerencias fossati | veteris unde currit aqua, a monte | domorum nostrarum; di mano del sec. XV: Iusta fosatum ecclesie vel ultra plateam, | tabularum duarum cum dimidia. 1150 (così); altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 1030; di mano Boeri: Capsula domorum civitatis | 5a.

La pergamena presenta solo un certo annerimento, assai più pronunciato nel quarto superiore. Rigatura a secco.
L'omissione del giorno del mese trova un parziale rimedio con la segnalazione di quello della settimana (martedì), consentendo una delle seguenti opzioni: 1, 8, 15, 22, 29.

(SN) Die martis, mense ienuarii, inditione quinta. In suburbio Brixie, in loco Arcus. In presentia horum hominum quorum nomina | subter leguntur, per lignum quod in sua tenebat manu, dominus presbiter Girardus, prepositus et offitialis ecclesie Sancti Iohannis qui d(icitu)r de foris, | investivit Albertum Feratum, filium Pedisligni de Saliano, nominative de duabus tabolis legittimis de terra et mediam | que est posita non multum longe ab ia(m)dicta ecclesia; coheret ei: a mane et ser(a) ia(m)dicte ecclesie, a meridie via, a monte fossatum | et currit aqua, sibique alie s(in)t coherentes; eo vero hordine fecit suprascriptam investituram ex ea terra quod deinde in antea | omni t(em)pore suprascriptus Albertus et sui heredes aut cui ipsi dederint, preter alteri ecclesie, perpetualiter habere et tenere debent et | ex ea fac(er)e quicquit eis fuerit oportunum, secundum usum terre, et preter quod fuxinam neque furnum non (a) debent (b) in ea levare, | et persolv(er)e exinde debent fictum in omni anno, in festum sancti Michaellis, octo diebus antea vel octo postea aut | in ipsa die, sine occasione, viginti et duos denarios bonos Mediolanenses veteris monete et unum nove, dato | et consignato suprascripto ficto, qualiter superius legitur, per suprascriptum Albertum suosque heredes vel suo misso ia(m)dicto presbitero Girardo suique | successori vel suo misso; alia superi(m)posita de ia(m)dicta terra eis non fiat, preter quod si voluerint vendere ia(m)dictam | terram offitiales ia(m)dicte ecclesie debent appellare, et dare eis per duodecim denarios minus quam alteri homini, si | em(er)e voluerint; quod si noluerint em(er)e, dare eis debent ia(m)dictus Albertus vel sui heredes suprascriptos duodecim dena|rios servitium, et vendant alteri cui voluerint, sine occasione, ad suprascriptum usum et fictum solvendum ut supra, et | offitiales suprascripte ecclesie pro suprascripto servitio debent investituram fac(er)e et brevem rogare; penam vero inter se posue|runt ut quis ex ipsis aut suorum heredum vel successorum omnia, ut supra legitur, non observaverint, obligaverunt | co(m)ponere pars parti ad partem fidem servanti, nomine pene, suprascriptum fictum in duplum, et post penam solutam | perpetualiter maneat hoc breve in suo robore. Actum est hoc anno Domini milesimo centesimo quin|quagesimo septimo, mense ienuarii, inditione quinta (c). Ibi fuerunt Teudaldus et Petrus de Mezato et | Stefanus et Gixlandus et Bert(r)amus de Antegnato rogati esse testes.
(SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hoc breve scripsi.


(a) non nell'interlineo, con segno di richiamo.
(b) d- corr. da i
(c) Precede s espunta.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS