Lombardia Beni Culturali
50

Cartula donationis et offertionis

1168 luglio 21, Brescia.

Viliana, vedova di Ottone Cadeniera, abitante a Brescia in località Arcus, dona per la propria anima alla chiesa di S. Giovanni de foris, in persona di prete Graziano, officiale e messo della medesima chiesa, un appezzamento di terra recintata sito nel territorio di Brescia, a Muratello.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59 (alla data 1168 luglio 20). Menzione in Synopsis, p. 116 (alla data 1160 luglio 11), e in Inv. 72, p. 135. Nel verso, di mano del sec. XII: Cartula terre quam dedit domina Viliana ecclesie Sancti | Iohannis; di mano del sec. XIV-XV: Carta ofersionis et donacionis ecclesie Sancti Iohannis; di mano del sec. XV: + Carta donationis unius petie terre clausurate in clausuris (-r- in sopralineo) | Brixie, in contrata de Muratelle. 1168; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 434; di mano Boeri: Capsula clausurarum Brixie 15a.

La membrana presenta un leggero annerimento nella parte sinistra e piccole abrasioni; sono visibili, nel margine superiore e in quello inferiore, i forellini della cucitura che univa questa ad altre pergamene. Rigatura a secco.

(SN) In nomine domini Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo se|xagesimo octavo, die dominice undecimo die exeunte mense iulii, inditione prima. | Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis de suo aliquid contulerit rebus, iusta Auctoris vocem in hoc | seculo centuplum accipiet et insuper, quod melius est, vitam possidebit eternam (1) . Ideoque ego in Dei nomine Viliana, | relicta quondam Ottonis Cade(n)iera, que habitare visa sum in suburbio Brixie, in loco Arcus, et que profes|sa sum viv(er)e lege Romana, p(resens) p(resentibus) dixi; quapropter dono (a) a presenti die atque offerro beate ecclesie Sanctissimi Iohannis | apostoli et egvagnaliste (b), constructam in predicto loco Arcus, per dominum presbiterum Gratianum, missum et | offitialem supradicte ecclesie, hoc est peciam unam de terra clausatam, iuris mei, quam habere visa sum in | territorio Brixie, ubi d(icitu)r Murethelle; coheret ei: a mane heredes Teudaldi de Ca(m)pagnola, a meridie | via, a ser(a) Grazedonii, a monte Petri de Urciliano, sibique alie s(in)t coherentes; quam autem suprascriptam | peciam de terra clausatam iuris mei, qualiter superius legitur et coherentiis decernitur, inintegrum, una cum | finibus et accessionibus et ingressibus eius ab hac die ad partem supradicte ecclesie Sancti Iohannis dono, | cedo, trado, conferro, et per presentem cartulam donationis atque offersionis confirmo, faciendum exinde | offitiales supradicte ecclesie qui nunc sunt et qui pro t(em)pore fuerint aut cui offitiales predicte ecclesie ab parte | supradicte ecclesie dederint aut previderint, iure proprietario nomine, quicquid voluerint aut | previderint, sine omni mea qui supra Viliane et heredum meorum contraditione, et hoc pro mercede et remedio | anime mee et animarum antecessorum meorum. Quidem et spondeo atque promitto me ego qui supra Viliana, | una cum meis heredibus, ad partem supradicte ecclesie aut cui offitiales supradicte ecclesie Sancti Iohannis dede|rint supradictam terram (c) aut previderint, ab omni contradicente homine omni t(em)pore defensare; quod si defendere non potuerimus, | aut si exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc in duplum supradictam donationem | atque offersionem ad (d) partem supradicte ecclesie restituamus, sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valu|erit sub estimatione in consimili loco, et promitto ut omnia supradicta omni t(em)pore firma et inconvulsa per|maneant etiam cum stipulatione subnixa. Quia sic est mea bona voluntas, pro mercede et remedio | anime mee et animarum antecessorum meorum. Actum in suburbio Brixie, in loco Arcus, in predicta | ecclesia Sancti Iohannis. Feliciter. Signum + manus suprascripte Viliane, que hanc cartulam donationis atque offersionis | ut supra scribere rogavit pro mercede et remedio anime sue et animarum (e) antecessorum suorum. Signa | +++++ manuum Lucari et Vuiberti de Logrado et Iohannis Tresova et Ogerii de Nuvoline et Leonar|di et Alberti de Merlo et Ade de Gratiana et aliorum quamplurium rogati esse testes.
(SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hanc cartulam scripsi.


(a) d- su rasura.
(b) Così A.
(c) sup(r)adicta(m) t(er)ra(m) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(d) a- corr. da altra lettera.
(e) A a(n)ie, nell'interlineo, con segno di richiamo e con -e corr. da a, come pare.

(1) Cf. MATTH. 19, 29.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS