Lombardia Beni Culturali
56

Breve investiture

1177 gennaio 14, Brescia.

Sageincampo e Borlandino, figli del fu Benedetto Borlandi, insieme alla madre Galiana, abitanti a Brescia in località Arcus, dànno in investitura ad Arcimanno del fu Bonfante de Carcano, pure abitante in Arcus, un appezzamento di terra vitata di cento tavole sito nel vigneto di Brescia, a Muratello, al fitto annuo di due denari milanesi, da versare a s. Giulia oppure otto giorni prima o dopo nelle mani di Giovanni Vuaraccus, secondo le solite modalità; dichiarano inoltre di aver ricevuto, per la conferma dell'investitura e a titolo di prezzo per la terra alienata, quattro lire e mezza di denari milanesi. Galiana, infine, rinunzia in favore dell'anzidetto Arcimanno a ogni diritto che poteva eventualmente rivendicare sulla terra in questione; mentre Sageincampo promette che quando suo fratello Borlandino - di cui è tutore - avrà raggiunto la maggiore età, gli farà confermare la presente investitura.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 63 (alla data 1177 gennaio 13), e in Inv. 72, p. 135. Nel verso, di mano forse del rogatario: Breve Arcimani de terra de Murethelle, de fictali de Murethelle, cui segue, di mani assai più tarda (sec. XV?) la data: 1177; di mano del sec. XIII-XIV: De Muratellis; segnatura numerica del sec. XVII: 435; di mano Boeri: Capsula domorum civitatis | 5a.

La pergamena presenta tracce di rigatura a secco.
Cf. doc. n. 57.

(SN) Die veneris quartodecimo die intrante mense ienuarii, inditione decima. In civitate Brixie, in laubia ep(iscop)i. | In presentia horum hominum quorum nomina subter leguntur, per lignum quod in suis tenebant manibus Sageinca(m)pus et Borlandinus, filii quondam | Benedicti Borlandi, et Galiana, mater suprascriptorum Sageinca(m)pi et Borlandini, qui habitare visi sunt in suburbio (a) Brixie, in loco Arcus, | investiverunt co(mmun)iter Arcimanum, filium quondam Bonifanti de Carcano, qui habitare visus est in predicto loco Arcus, nominative de pecia | una de terra vidata que d(icitu)r esse centum tabule et que est posita in vineto Brixie, ubi d(icitu)r Murethelle; coheret ei: a mane | via, a meridie est terra de alodio suprascripti Arcimani, a (b) ser(a) Alberti et Brixiani Baliane (c), a monte Iohannis Vuaracki, sibique alie s(in)t coheren|tes; eo vero hordine fecerunt suprascriptam investituram ex ea terra quod deinde (d) in antea omni t(em)pore (e) suprascriptus Arcimanus et sui heredes aut cui | ipsi dederint, perpetualiter, habere et ten(er)e debent et ex ea fac(er)e quicquid eis fuerit oportunum, secundum usum terre, solvendo | fictum in omni anno in festum sancte Iulie, octo diebus antea vel octo postea aut in ipsa die, sine occasione, duos bonos denarios | Mediolanenses, dato et consignato suprascripto ficto, qualiter superius legitur, per suprascriptum Arcimanum suosque heredes vel suo misso aut cui | ipsi dederint, Iohanni Vuaracco (f) suisque heredibus vel suo misso, ut solitum est solvi; alia superi(m)posita de suprascripta terra eis non | fiat; penam vero inter se posuerunt ut quis ex ipsis aut suorum heredum omnia, ut supra legitur, non observaverint, obligaverunt co(m)po|n(er)e pars parti ad partem fidem servanti, nomine pene, suprascriptum fictum in duplum, et post penam solutam, perpetualiter, mane|at hoc breve in suo robore; et ad confirmandam hanc investituram professi sunt suprascripti Sageinca(m)pus, tutor suprascripti Borlandini, | et suprascriptus Borlandinus et Galiana, mater eorum, co(mmun)iter accepisse ab suprascripto Arcimano, precii nomine (g) pro suprascripta terra, quattuor li|bras et mediam denariorum bonorum Mediolanensium, et promiserunt suprascripti mater et filii, per se suosque heredes, suprascripto Arcimano suis|que heredibus, aut cui ipsi dederint, defendere et vuarentare suprascriptam terram in suprascripto tenore ab omni contradicente homine, vel | duplum totius da(m)pni in quod ipsi venerint eis co(m)pon(er)e si non defensaverint; et insuper etiam suprascripta Galiana reffutavit omne | ius, si quod habebat in suprascripta terra, in suprascripto Arcimano, sub pena viginti librarum denariorum bonorum Mediolanensium, a se suisque heredi|bus, suprascripto Arcimano suisque heredibus aut cui ipsi dederint prestanda, si a(m)plius eos i(m)pedierint; et Saieinca(m)pus (h) promisit quod | cum Borlandinus, frater suus cuius tutor herat (i), fuerit in etate, quod faciet eum firmare suprascriptam venditionem in laude sapientis | viri, et quod neque de suprascripta terra neque de precio habet eum a(m)plius i(m)pedire; et hoc fecit ei sub pena dupli totius da(m)pni quod | ipse Arcimanus inde habuerit ei prestanda, si hoc quod dictum est supra non observaverit. Actum est hoc anno Domini millesimo | centesimo septuagesimo septimo, inditione decima. Ibi fuerunt dominus Berardus de Madio et Petrus Zanegoldi et Cocaginus | et Brixianus et La(n)francus qui dicuntur de A(m)brosiis rogati esse testes. (SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hoc breve scripsi.


(a) su- su rasura.
(b) a corr. da s mediante rasura del tratto superiore.
(c) -ane nell'interlineo, con segno di richiamo.
(d) -d- corr. su e
(e) -p- corr. su lettera principiata, come pare.
(f) Così A.
(g) -in- corr. da o
(h) Così A.
(i) Così A.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS