Lombardia Beni Culturali
59

Breve investiture

1179 marzo 11, Brescia.

Lanfranco, preposito della chiesa di S. Giovanni de foris, dā in investitura ad Ambrogio de Pontolio, abitante *a Brescia* in localitā Arcus, una casa terranea con curtis, sita a Ponticellum, al fitto annuo di diciassette denari e mezzo milanesi di moneta vecchia, da pagare a s. Martino oppure otto giorni prima o dopo, agli eredi del fu dominus Prandone; gli officiali della medesima chiesa, inoltre, dichiarano che i loro predecessori avevano ricevuto da Ambrogio, a titolo di prezzo per l'anzidetta casa e la terra *su cui č costruita*, trenta soldi di denari milanesi di moneta vecchia.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 63, e in Inv. 72, p. 135. Nel verso, di mano del sec. XIII-XIV: Fictum ad sanctum Martinum, .XVII. i(m)per(ialium). Carta Ambrosii de Pontolio; di mano del sec. XV: Investitura de domo ad Ponticellum, rogata | per Raginerium iurisperitum de anno 1179; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 963; di mano Boeri: Capsula domorum civitatis 5a.

La pergamena presenta varie abrasioni nella parte superiore. Tracce di rigatura a secco.

(SN) Die dominice undecimo die intra[nte] (a) mense martii, inditione duodecima. In suburbio Brixie, in loco Arcus, in curte | ecclesie Sancti Iohannis qui d(icitu)r de foris, a mane partis claustre. In presentia horum hominum quorum nomina subter leguntur, per lignum quod | in sua tenebat manu dominus presbiter Lanfrancus, prepositus et offitialis ia(m)dicte ecclesie Sancti Iohannis, per parabolam et consensum suorum | fratrum, scilicet domini presbiteris Alberti de Petregnaca et domini presbiteris Arnulfi et domini presbiteris Brixiani et domini Alberti de Arca, | offitiales supradicte ecclesie, investivit A(m)bros[iu]m d[e][Pontolio][, qui habita]re visus est in predicto loco Arcus, nomina|tive de casa una terranea cum curte insimul tenente que fuit [[..............................]] domine Prando|nis, ad Ponticellum; coheret ei: a mane via, a meridie Adam de Yses, a sera heredes Graselli [[......]], a monte | tenet Martinus qui d(icitu)r de Fugacio, sibique alie s(in)t coherentes; eo vero hordine fecit (b) suprascriptam investituram ex ea ter|ra et casa quod deinde in antea omni t(em)pore suprascriptus A(m)brosius et sui heredes aut cui ipsi dederint, perpetualiter, habere et tenere | debent et ex ea fac(er)e quicquid eis fuerit oportunum, secundum usum terre, solvendo fictum in omni anno in festum sancti Marti|ni, octo diebus antea vel octo postea aut in ipsa die, sine occasione, decem et septem bonos denarios Medio|lanenses veteris monete et medium, dato et consignato suprascripto ficto, qualiter superius legitur, per suprascriptum A(m)brosium suosque heredes | vel suo misso aut per eum cui ipsi dederint vel suo misso, heredibus quondam domini Prandonis suisque heredibus vel suo misso; | alia superi(m)posita de suprascripta terra eis non fiat neque de suprascripta casa; penam vero inter se posuerunt ut quis ex ipsis aut suorum here|dum omnia, ut supra legitur, non observaverint, obligaverunt co(m)pon(er)e pars parti ad partem fidem servanti, nomine pene, | suprascriptum fictum in duplum, et post penam solutam perpetualiter maneat hoc breve in suo robore; et ad confirmandam hanc inve|stituram professi sunt offitiales suprascripte ecclesie suos antecessores offitiales (c) ia(m)dicte ecclesie accepisse ab suprascripto A(m)brosio, | precii nomine pro suprascripta casa et terra, sol(idos) triginta (d) denariorum bonorum Mediolanensium veteris monete, et nomine suprascripte ecclesie; | et promiserunt offitiales suprascipte ecclesie suprascripto A(m)brosio suisque heredibus aut cui ipsi dederint, deinde in antea omni t(em)pore defen|dere et vuarentare suprascriptam casam et terram ab omni contradicente homine; si vero non defensaverint, obligaverunt se suosque suc|cessores co(m)pon(er)e adversus ia(m)dictum A(m)brosium et adversus suos successores aut cui ipsi dederint, pene nomine, restau|rationem totius da(m)pni in quod ipse A(m)brosius vel sui heredes aut cui ipsi dederint de ea casa et terra venerint, | si, ut dictum est supra, non defensaverint. Actum est hoc anno Domini millesimo centesimo septuagesimo nono, inditio|ne duodecima. Ibi fuerunt dominus Raginerius de Pontolio et Berardus Buccadelevor et Albertus Sacfanonus et alii quamplu|res rogati esse testes. (SN) Ego Raginerius legisperitus rogatus hoc breve scripsi.


(a) -ntr- corr. da altre lettere.
(b) -i- corr. su e
(c) A offiales
(d) tri- su rasura; segue et (nota tironiana) octo depennato.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS