Lombardia Beni Culturali
60

Breve investiture

1181 febbraio 5, Brescia.

Lanfranco de Galiciano de Lavellolongo, dà in investitura a Bellomo de Malabrancka, di Gussago, un piò di terra sita nel territorio di quest'ultima località, in luogo detto Berbisono, al fitto annuo di ventitré denari milanesi, da pagare a s. Martino o all'ottava; le parti infine convengono che nel caso la superficie della terra data in investitura risulti superiore ad un piò, l'entità del fitto sarà aumentata in misura proporzionale.

Copia autentica del sec. XII-XIII, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [B]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 324, e in Inv. 72, p. 135. B è così autenticato: (SN) Ego Pax auctoritate F(rederici) imperatoris notarius autenticum huius exempli vidi et le|gi, et sicut in illo continebatur ita in hoc legitur et me subscripsi. | (SN) Ego Ioh(anne)s qui et Panicus vocor notarius aute(n)ticum huius exe(m)pli vidi et | legi, et sicut in illo continebatur ita et in hoc legitur, et me subscripsi. | (SN) Ego Ioh(anne)s sacri pall(acii) notarius autenticum huius exempli vidi [et] l[eg]i | et sicut in illo continebatur ita et in isto scripsi, nichil addens vel minuens | quod sensum vel sententiam mutet, preter litteram fortassis vel sylabam, et me subscripsi. Nel verso, segnatura numerica del sec. XVII: 1096; di mano Boeri: Capsula Guzaghi | 30a.

La pergamena presenta varie abrasioni, che talora interessano la scrittura.
Dei tre notai che intervengono nell'autentica, l'unico di cui risulti attestata una discreta attività è Pax de Flumicello (1194-1210). Alla luce di questo dato, la redazione della copia non può essere collocata che tra la fine del XII e il primo decennio del sec. XIII.

Die iovis quinto intrante mense feb(rua)rii. Presentia horum hominum quorum nomina | subter leguntur, Lafrancus de Galiciano, de Lavellolongo, investivit Bellommum | de Malabrancka, de Gusiago, de ploo uno de terra que iacet in teritorio Gusiagi, in | loco ubi d(icitu)r Berbisono, supra ortum illorum de Monte; coheret: [a] mane Albertus domine [[........]]|ne, a meridie dominorum de Gusiago, a sera et a monte Artoyccus de Ello et Wilielmus de Sal(e), s(in)t | fortassis et alie coher(entie); eo vero modo fecit hanc investituram ut deinde in antea omni t(em)pore | suprascriptus Bellommus et sui heredes aut cui dederint suprascriptam terram, iuris prefati Lafranci, perpetu|aliter h(abe)ant et teneant et faciant de ea quicquid sibi fuerit oportunum, secundum usum terre, | ad fictum reddendum ac persolvendum omni anno, in festo sancti Martini vel in octava, .XXIII. denarios | bonos Mediolanenses, dato et conscignato predicto ficto in ia(m)dicto termino per se ipsum Be|lommum suosque heredes vel per suum missum suprascripto Lafranco vel suis heredibus seu eorum misso; alia | superinposita eis non fiant de suprascripta terra; et convener(unt) inter se ut si predictus Bellommus | vel sui heredes vendere eam voluerint, tunc debent apellare dominum et dare ei per .XII. | denarios minus quam (a) alii, si em(er)e voluerint; si vero em(er)e noluerint, .XII. denarios | de venditione dare ei debent, et vendere cui velint, ad predictum fictum reddendum, preterquam (b) eclesie | vel servo vel potenti homini, et dominus debet investire emptorem et rogare brevem fieri | in suprascripto tenore pro predictis .XII. denariis acceptis; penam vero inter se posuer(unt) ut si quis eorum vel | heredum ipsorum omnia, ut dictum est, non atenderint, conponat pars parti fidem servanti | fictum in duplum, et post penam solutam hic brevis omni t(em)pore firmus permaneat et pactum. | Et insuper suprascriptus Lafrancus promisit per se et per suos heredes suprascripto Bellommo suisque heredibus | aut cui ipsi dederint, suprascriptam terram ab omni homine defendere; quod si defendere non po|tuerint, aut per aliquod ingenium subtrahere quesierint, tunc promisit per se et per suos heredes | suprascripto Bellommo suisque heredibus (c) conponere in duplum suprascriptam terram (d), sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valuerit | sub exstimatione in conscimili loco. Actum (e) est hoc in civitate Brixia, supra pontilo (f) | predicti locatoris. Anno domini nostri Iesu Christi .MC. octuag(esimo) primo (g), indictione | .XIIII. Interfu(er)e Ioh(enne)s de Malabrancka, Maltalentus et Columbus de Valle et Blan|cus eorum frater et Brixianus de Casalo testes rogati. Et conven(erunt) inter eos quod si predic|ta terra fuerit inventa plus uno ploo solv(er)e debet fictum secundum quantitatem predic|tam. Ego Micholus notarius interfui et rogatus scripsi.


(a) Segue alt(er)i espunto.
(b) qua(m) nell'interlineo.
(c) Segue aut depennato.
(d) conpon(er)e (con- nota tironiana) - t(er)ra(m) nell'interlineo.
(e) B Acctu(m)
(f) Lettura probabile.
(g) p- corr. da lettera principiata.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS