Lombardia Beni Culturali
8

Cartula venditionis

1117 ottobre, Brescia.

Riccardo del fu Bosone e sua moglie Sperica, insieme al figlio Berardo e alla moglie di questi Armillina, padre e figlio di Cisano e di legge romana, dichiarano di aver ricevuto da prete Giovanni officiale, inviato della chiesa di S. Pietro <in> Oliveto, quaranta soldi di denari milanesi d'argento, quale prezzo della vendita di un appezzamento di terra vitata sito a Cisano.

Originale, ASVat, FV, I, 1964 (SPO, 3) [A]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BSMn, ms. Labus 84), c. 46v [C]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BMVe, ms. lat. V, 17), pp. 76-77 [D]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BCVr, ms. 1782), p. 58 [E]. Nel verso, di mano coeva, ripetuta da mano del sec. XIII-XIV: Car(ta) de Sisano; segnatura del sec. XVI: 4, 1107 10 octobris.

Citazione: LUCHI, Codex Diplomaticus Brixiensis (BQBs, ms. O.VIII.46), c. 14r.
Regesto: GUERRINI, Di alcune chiese, p. 101 (alla data 1107 ottobre 10).
Cf. STIPI, Invito a San Pietro in Oliveto, p. 61.

(SN) In nomine domini Dei eterni. Anno ab incarnatjone eius millesimo centesimo septimo decimo, | mens(e) octubr(is), inditjone decima. Constat nos Rihardum, filium quondam Bosonis, et Spericam, iugales, | seu Berardum et Armilinam, iugales, patrem et filium de loco Cixano, qui profesi sumus lege vivere Romana, ipsis | na(m)que per omnia consentientibus et subter confirmantibus, accepise sicuti et in presentia testium manife|sti sumus quod accepimus ab ecclesia Sancti Petri Auliveti, per missum eius Iohannem, presbiterum officialem ipsius ecclesie, ari|genti denariorum bonorum Mediolanensium sol(idos) quadraginta, finito precio, sicut inter nos convenit, | pro pecia una de terra vidata, iuris nostri, quam habere visi sumus in suprascripto Cixano, cum quanto per mensur(am) infra has | coerentias invenitur; coerit ei: a mane Peregrini, a meridie Anselmi, a ser(a) Vitalis, a monte suprascripte ecclesie, | quam autem suprascriptam peciam de terra vidata, iuris nostri superius dicta, una cum accesione et ingressibus (a) | eius seu cum superioribus et inferioribus suis, inintegrum, ab hac die in suprascripta ecclesia Sancti Petri Auliveti pro suprascripto | precio, vendimus, cedimus, tradimus et mancipamus, nulli alii vendita, donata, alienata, obnosi|ata vel tradita nisi tibi (b), faciendum exinde a presenti die, a parte ipsius ecclesie aut cui pars eius dede|rit, iure proprietario nomine, quitquit voluerit, sine omni nostra et heredum nostrorum contraditjone. Quidem e|spondimus atque promitimus, nos qui supra Rihardus et Sperica seu Berardus et Ermilina (c) iugales, una cum nostris heredibus, | suprascripte ecclesie aut cui pars eius dederit vel habere statuerit, suprascriptam nostram venditjonem, taliter supra scriptum est, ab omni | homine defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si exinde subtragere quexierimus, tunc in du|[plum e]andem venditjonem, ut dictum est, ibidem (d) restituamus sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valuerit | sub estimatjone in consimili loco, inconvulsa cum stipulatjone subnixa. Actum civitate Bri|xia. Feliciter. Signum + manuum suprascriptorum Rihardi et Sperice seu Berardi et Ermiline, iugalium, qui ha|nc cartulam venditjonis fieri rogaverunt, consentientibus ut supra. Signum + (e) manuum Lo(m)perti | et Iohannis seu Mauri testium Romanorum. Signum + manuum Fulconis et Pagani testium. |
(SN) Ego Enricus notarius ac iudex sacri palacii rogatus suscripsi.


(a) et (in nesso) ingr(e)ssi|b(us) erroneamente iterato.
(b) A ibi
(c) Cosė A, qui e nel caso seguente.
(d) ib- su rasura.
(e) La + č resa, qui e nel caso seguente, mediante il consueto reticolo costituito da tre tratti verticali, attraversati trasversalmente nella parte mediana da due linee.

Edizione a cura di Mirella Baretta
Codifica a cura di Mirella Baretta

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS