Lombardia Beni Culturali
28

Breve investiture

1166 luglio 3, Brescia.

Pietro, preposito della chiesa di S. Pietro in Oliveto, investe a titolo di enfiteusi perpetua Vitale sacerdote e Billino chierico, officiali e inviati della chiesa di S. Maria di Urago <Mella> , di un mulino parzialmente di proprietą di S. Pietro, sito in Urago, sul corso d'acqua detto Munera, vicino al fiume Mella, con le relative pertinenze, fra cui due appezzamenti di terra a campo, il primo sito a ovest il secondo a est del predetto mulino, con l'obbligo di corrispondere un fitto annuo, a s. Martino, oppure otto giorni prima o otto giorni dopo, di quattro denari milanesi di vecchia moneta; Pietro dichiara inoltre di avere ricevuto da Vitale per l'investitura nove lire e cinque soldi di denari imperiali d'argento di vecchia moneta, e di avere ricevuto in precedenza dal medesimo venti soldi.

Originale, ASVat, FV, I, 1978 (SPO, 17) [A]. Nel verso, di mano coeva: § Cart(a) ecclesie de Urago; di mano del sec. XIII-XIV: Carta de Uraco; segnatura del sec. XVI: 4, 1166 3 iulii; altre annotazioni tarde.

Regesto: GUERRINI, Di alcune chiese, p. 102.


La pergamena presenta alcune piccole rosicature sul margine sinistro.
Rigatura a secco.

[SN] In Christi nomine. Die dominico tercio intrante mense iulii. In civitate Brixia, sub porticu domus ecclesie Sancti Petri in Oliveti. In presentia horum hominum quorum | nomina subter leguntur, per lignum quod in sua manu tenebat do(n)nus Petrus, prepositus ia(m)dicte ecclesie Sancti Petri in Oliveti, per parabolam et consensum suorum | fratrum, videlicet do(n)ni Oldi sacerdotis et do(n)ni Iohannis sacerdotis atque aliorum suorum fratrum, sicut ia(m)dictus prepositus et ia(m)dicti fratres sui dicebant, investi|vit do(n)num Vitalem, sacerdotem et officialem ac missum ecclesie Sancte Marie de loco Urago, et Bilinum, clericum et officialem et missum ia(m)dicte ecclesie Sancte | Marie, in vice et nomine eiusdem ecclesie Sancte Marie de ia(m)dicto loco Urago, perpetualiter et emphiteotico iure, nominative de molendino uno cum vuaso | et orto et ripis et cum omnibus iuribus ac pertinenciis pertinentibus ad predictum molendinum, ex omnibus, inintegrum; qui molendinus iacet in aqua que d(icitu)r Mune|ra, in loco Urago, iusta flumen Melle (a); et de duabus petiis de terra ca(m)piva pertinentibus ad predictum molendinum; prima petia iacet a sera parte ia(m)dic|ti molendini; coheret ei: a mane ia(m)dictus molendinus cum vuaso, a meridie Advocatorum, a sera ia(m)dicte ecclesie Sancte Marie et in parte ia(m)dicte ecclesie Sancti |[P]etri, videlicet terra que Otto de Rustico cum fratre tenent, a monte Ugonis de Pontecaralo; secunda petia iacet a mane parte ia(m)dicti molendini; |[c]oheret ei: a mane canonicorum Brixie, a meridie filiorum Ugonis, a sera vuaso ia(m)dicti molendini, a monte Advocatorum, sibique alie sunt coherencie; et |[i]a(m)dictus molendinus cum suis pertinenciis et ia(m)dicte petie de terra in parte est iuris ia(m)dicte ecclesie Sancti Petri, et in parte est fictalis. Eo vero ordine fecit | ia(m)dictam investituram ut deinde in antea officiales ia(m)dicte ecclesie Sancte Marie qui nunc adsunt vel pro te(m)pore adfuerint, vel successores eiusdem ecclesie aut | cui ipsi dederint, perpetualiter debent habere et tenere ia(m)dictum molendinum et ia(m)dictas petias de terra, una cum vuaso et orto et ripis et pertinenciis et iuri|bus et accessionibus et ingressibus et viis seu cum superioribus et inferioribus ad ia(m)dictum molendinum et ad ia(m)dictas petias de terra pertinentibus, inintegrum, et facere | exinde debent quicquid eis fuerit oportunum secundum usum terre, sine contradictione officialium et successorum ia(m)dicte ecclesie Sancti Petri qui nunc adsunt vel pro te(m)pore ad|fuerint; et exinde debent persolvere in omni anno, in festo sancti Martini, octo diebus antea vel octo postea aut in ipsa die, sine mala occasione, quattuor de|narios bonos Mediolanenses veteris monete fictum, dato et consignato ia(m)dicto ficto, ut supra legi, per se officiales vel successores ia(m)dicte ecclesie Sancte Mari|[e] qui nunc adsunt vel pro t(em)pore adfuerint, aut eorum missum, officialibus vel successoribus ia(m)dicte ecclesie Sancti Petri qui nunc adsunt vel pro t(em)pore adfuerint, aut eorum certo mis|[so]; alia superimposita eis non fiat ex ia(m)dicto molendino neque ex ia(m)dicta terra. Et convenerunt inter se ut si officiales vel successores ia(m)dicte ecclesie Sancte Mari|[e] vendere voluerint ia(m)dictum molendinum vel ia(m)dictam terram, appellare debent (b) officiales vel successores ia(m)dicte ecclesie Sancti Petri, et eis per duodecim denarios minus | quam alteri homini debent dare, si emere voluerint; si vero noluerint emere, tunc debent vendere ia(m)dictum molendinum et ia(m)dictam terram cui voluerint, et debent dare of|ficialibus vel successoribus ia(m)dicte ecclesie Sancti Petri duodecim denarios servicium, et ipsi officiales vel successores ipsius ecclesie Sancti Petri debent investire e(m)ptorem et roga|re breve de ia(m)dicto molendino et de ia(m)dicta terra, ad suprascriptum fictum reddendum et pactum tenendum; penam vero inter se posuerunt ut quisquis ex ipsis vel suorum | successorum hec omnia, ut supra legi, non adimpleverint, obligaverunt co(m)ponere pars parti fidem servanti, pene nomine, ia(m)dictum fictum in duplum; et post penam solutam | hoc breve firmum permaneat, ut supra legi; et ad confirmandam ia(m)dictam investituram et nomine pretii ia(m)dicti molendini et ia(m)dictarum petiarum de terra, ia(m)dictus | do(n)nus Petrus prepositus, per consensum ia(m)dictorum suorum fratrum, ibi in presenti accepit a predicto do(n)no Vitale, sacerdote et officiale ia(m)dicte ecclesie Sancte Marie, in vice et | nomine eiusdem ecclesie Sancte Marie, argenti denariorum bonorum veterum et imperialium libras novem et quinque solidos; et viginti solidos fuit professus in veritate se iam acce|pisse. Et insuper ia(m)dictus do(n)nus Petrus prepositus, per consensum ia(m)dictorum suorum fratrum, promisit per se et per officiales ac successores ia(m)dicte ecclesie Sancti Petri, officialibus ac suc|cessoribus ia(m)dicte ecclesie Sancte Marie aut cui ipsi dederint, secundum hoc quod supra legi, ia(m)dictum molendinum et ia(m)dictas petias de terra, ut supra legi, inintegrum, racionabiliter (c) ab omni homine contradicente defensare, | preter ab imperatore vel (d) ab eius certis missis; quod si defendere non potuerint, aut si eis exinde aliquit per quodvis ingenium subtraere quesierint, tunc in duplum eis debent restitu|ere ia(m)dictum molendinum et ia(m)dictas petias de terra, ut supra scriptum est, inintegrum, sicut pro te(m)pore ia(m)dictus molendinus (e) fuerit melioratus et ia(m)dicta terra fuerit meliorata aut va|luerit sub estimacione in consimili loco. Actum est hoc anno Domini millesimo centesimo sexagesimo sesto, indicione quarta decima. Ibi fuere do(n)nus | Albertus, sacerdos Sancti Desiderii, et do(n)nus Teutaldus, sacerdos Sancti Urbani, et do(n)nus Ecardus, archipresbiter de Lonado, et magister Vitalis de Sancto Georgio, et Iohannes qui dicitur Sold[us]| et Lucarus iudex, et Ragnerius de Guliono et Vuacettus frater ia(m)dicti Ragnerii, et Vuido et Iohannes de Curte et Ruffus de Greppo et Gardasius, filius quondam | Maifredi Bunifrontis et Lafrancus filius Iohannis Ferarii de Urago testes rogati. |
(SN) Ego A(m)brosius auctoritate domini Raimundi (1) Brixiensis ep(iscop)i notarius inter|fui et rogatus hoc breve scripsi, unde duo brevia in uno tenore rogata sunt fieri.


(a) A Imelle
(b) Segue ia(m) cassato mediante sottolineatura.
(c) ut sup(ra) legi inin(tegrum) racionabilit(er) nell'interlineo con segno di richiamo.
(d) Segue ei(us) cassato mediante sottolineatura.
(e) Segue et (nota tironiana) cassato mediante sottolineatura.

(1) Cf. doc. 27 (nota 1).

Edizione a cura di Mirella Baretta
Codifica a cura di Mirella Baretta

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS