Lombardia Beni Culturali
49

Finis, refutatio et datum

1194 marzo 23, Brescia.

Oprando e Giovanni, figli del fu Gaietto, e Marchenzano, loro zio, rinunziano in favore di prete Oldo, preposito della chiesa di S. Pietro in Oliveto, ai due denari di fitto e a tutti i diritti che potevano rivendicare verso la suddetta chiesa, nonché a tutti i beni, ovunque siano ubicati, nella pertinenza di Nave quanto altrove, per i quali veniva pagato l'anzidetto fitto, ricevendo dal preposito, per la refuta, ventotto soldi mezzaroli.

Originale, ASVat, FV, I, 1996 (SPO, 35) [A]. Nel verso, segnatura del sec. XVI: 1194 9 martii; altra annotazione tarda.

La pergamena, in buono stato di conservazione, presenta la rigatura a secco.

In Christi nomine. Die mercurii .VIIII. exeunte mense martii. In civitate Brixia. Presentia horum | hominum quorum nomina subter l(eguntur), per lignum quod in suis manibus tenebant Oprandus et Iohannes fratres et filii quondam | Gaietti et Marchenzanus, patruus eorum, fec(er)e finem et refutationem et datum in dominum pre' Oldum, | prepositum ecclesie Sancti Petri in Oliveto, vice et nomine ecclesie, nominatim de duobus denariis ficti quos pete|bant et de omni iure et accione quod et quam habebant (a) adversus ecclesiam Sancti Petri vel adversus officiales, et insuper | de toto eo, inintegrum, unde solvebatur fictum ubicumque scit vel inveniri possit, sive in pertinentia de Navis | vel alibi, cedendo et mandando ei omnes acciones et raciones sibi co(m)petentes (b). Eo vero modo fecere predic|tam finem et refutacionem (c) et datum, ita quod hinc in antea taciti et contenti exinde permanere | debent adversus ecclesiam et officiales ecclesie qui nunc sunt vel pro t(em)pore fuerint; si vero taciti et contenti | omni t(em)pore non permanserint vel si contra hanc finem et refutacionem et datum venire seu agere | presu(m)pserint (d) per se vel per suos heredes vel per interpositam personam, aut si apparuerit aliquod datum vel | factum quod in alteram partem dedissent aut fecissent et ipsi non expedierint, tunc obligaver(unt) se et | suos heredes promittendo per stipulationem co(m)posituros querimoniam in duplum, et insuper penam | .XL. sol(idorum) bonorum mezarol(um); et post penam prestitam insuper firmam stare finem et refutationem et datum; | ob hanc finem et refutationem et datum acceper(unt) ibi a domino preposito .XXVIII. sol(idos) bonorum | mezarol(ium). Ibi Iohannes iuravit ad Dei evvangelia per se et per parabolam Oprandi tenere | ratam finem et refutacionem et datum et solucionem den(ariorum) et obligationem ac si haberent etatem co(m)pletam. |
Actum est hoc sub porticu (e) domus ecclesie. Anno Domini .MCLXXXXIIII., indic(ione) .XII. Interfuer(unt) Opizo | de Pontecarali et Lanfrancus Padingolus testes. (SN) Ego Conradus notarius interfui et rogatus scripsi.


(a) A habebat senza segno abbr.
(b) A co(m)pentes
(c) Così A, qui e nel caso seguente.
(d) A p(re)su(m)peri(n)t
(e) A portucu

Edizione a cura di Mirella Baretta
Codifica a cura di Mirella Baretta

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS