Lombardia Beni Culturali
56

Innocentii papae <III> litterae

1199 marzo 10, Laterano.

Papa Innocenzo <III> esorta Oldo, preposito della chiesa di S. Pietro in Oliveto, e tutti i fratres con lui, a perseverare nella regola di vita canonicale, avvalendosi di tutti i privilegi loro concessi, e a non tenere conto della lettera precedentemente da lui stesso inviata, nÚ di altri tentativi futuri di ingerenza nella vita della comunitÓ religiosa.

Copia semplice, Livorno, Biblioteca Labronica, fondo Spannocchi, 091 mss., sez. XVI, n. 1, c. 163v [B].

Edizione: GAUDENZI, Un nuovo manoscritto, p. 379.
Cf. STIPI, Invito a San Pietro in Oliveto, p. 79; VIOLANTE, La Chiesa bresciana, p. 1068; FONSECA, Medioevo canonicale, pp. 176-178.

Cf. nota introduttiva al doc. 53. Per il contenuto cf. anche docc. 54, 55.

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis (a) filiis O(ldo) preposito et fratribus Sancti Petri in Oliveto, salutem et apostolicam ben(editionem). Cum relictis propriis vitam elegeritis regularem, non decet vos redire ad vomitum aut ab observantia canonice (b) religionis discedere, ad quam vos propria professione ligastis. Monemus igitur discretionem vestram ac per apostolica scripta mandamus, quatenus in pio proposito persistentes, vitam canonicam, quam estis professi, tam in receptione fratrum quam in aliis observetis, nec contra eam presumatis aliqua racione venire, regularem correctionem prepositi vestri vos, filii canonici, recepturi humiliter, et inviolabiliter servaturi, nullis litteris obstantibus, veritate tacita, a sede apostolica impetratis. Data Laterano .VI. idus martii, pontificatus nostri anno secundo.


(a) B dilelctis
(b) B canonoce

Edizione a cura di Mirella Baretta
Codifica a cura di Mirella Baretta

Informazioni sul sito | Contatti