Lombardia Beni Culturali
4

Breve recordationis

<1146, Brescia>.

Manfredo, vescovo di Brescia, prende la badessa Rolinda e il monastero di S. Vigilio di Carucia sotto la sua protezione, con il censo annuo di una libbra di cera, da consegnarsi nella festa della Madonna d'agosto. Concede alle monache l'elezione della badessa riservandosi la conferma e il diritto di ricevere le professioni religiose. Il monastero potrà avere un sacerdote, con diritti parrocchiali e libertà di sepoltura; egli dovrà prestare ossequio spirituale al pievano. Conferma inoltre quanto convenuto fra Teutaldo, arciprete della pieve, e la badessa Ficia: il primo rinuncia nelle mani di lei a tutti i suoi diritti sulla chiesa del monastero, riservandosi il censo annuo di una libbra di cera o quattro denari, da consegnarsi a Natale.

Inserto nel documento 9, ASMi, AD, pergg., cart. 96 [B]. Copia semplice del secolo XVII, Thesaurus Ecclesiae Brixiae (BQBs, ms. E. I. 1), p. non numerata [B'].

Edizione: Monumenta monasterii Leonensis, pp. 183-184.

Il testimone qui edito non è datato, tuttavia la copia seicentesca conserva una piccola parte dell'escatocollo, che così recita: Actum Brixie apud episcopale pallatium. Anno incarnationis Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto etc.; permettendo, in questo modo, di avere informazioni certe almeno sulla data topica e sul millesimo.

In Christi nomine. Breve recordationis in futuris t(em)poribus pro memoria retinenda (a) qualiter stetit atque convenit inter d(omi)num M(aifredum)(1), venerabilem Brixiensem episcopum, necnon inter Rolindam, abbatissam monasterii Sancti Vigilii quod est constitutum in loco qui dicitur Carucia, videlicet quod ipse episcopus suscepit ipsum monasterium cum omnibus suis bonis in sua suorumque successorum defensione, et pars monasterii perpetualiter debet persolvere nomine census d(omi)no episcopo suisque successoribus in omni anno in festo sancte Marie de mense augusti, octo diebus antea vel octo postea, aut ipsa die sine mala occasione libram unam de cera; data ipsa cera per partem monasterii aut per suum missum d(omi)no episcopo vel suis successoribus aut suo misso, alia superi(m)posita sibi fieri non debet, nisi forte papa Brixiam quandoque venerit. Et si abbatissa ibi fuerit eligenda, monacharum debet esse electio, d(omi)ni vero episcopi illius consecratio (b); aut, si qua persona fuerit ibi vellanda, per episcopum vel suum missum debet vellari; similiter, si consecranda, per episcopum debet sacrari. Et, si ipsa suum presbiterum proprium ibi habere voluerit, illum per episcopum habere debebit; et, si ille populum ibi stantem regere voluerit et hoc facere debet pro populo, debet plebi in spiritualibus obsequia prestare per omnia sine mala occasione. Si quis vel si qua ex populo illo ad mortem pervenerit, libere potest iacere ibi vel ad plebem ire et de suo dare cui voluerit, sine archipresbitero plebis et cum illo funerari debet sicut ipse disponit. Si vero suum sacerdotem non habebit et eum habere voluerit aliunde (c), tunc per episcopum habeat illum a quacu(m)que parte illa voluerit; et si populum regere voluerit, obediat plebi sic(ut) supra scriptum est (d). Confirmavit etiam ipse d(omi)nus episcopus hoc quod Teutaldus, archipresbiter ple[bis], in ipsam ecclesiam olim contulerat: fecerat enim ei refutationem et finem in manum d(omi)ne Ficie, ipsius ecclesie prelate, nominative de omnibus rebus quas plebs ab ea sub obedientia petebat, sive per decimam, sive per primitias, sive per alias oblationes, seu per ullum aliud genus acquirendi, et generaliter de omnibus suis bonis que tunc ipsa ecclesia habebat vel in antea, Deo propitio, quesitura foret, preter solam unam libram de cera vel d(e)narios .IIIIor. in electione plebis, quam ipsa ecclesia nomine census ipsi plebi debet prestare in omni festo natalis Domini, octo diebus antea vel octo postea, quia sic eam episcopus in suam curam susscepit et sic archipresbiteri factum confirmavit, sua auctoritate corroboravit.


(a) -i- corr. da altra lettera.
(b) consec(ra)tio illi(us) in B, con segno d'inversione.
(c) aliunde - eu(m) in B, con segno d'inversione.
(d) sup(r)a sc(r)iptu(m) e(st) su rasura.

(1) Manfredo de Lucciaghis, vescovo di Brescia (GAMS, Series episcoporum Ecclesiae catholicae, p. 780).

Edizione a cura di Patrizia Merati
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS