Lombardia Beni Culturali
6

Privilegium Anastasii pape quarti

1153 dicembre 9, Laterano.

Anastasio IV prende sotto la sua protezione il monastero di S. Pietro di Fiumicello, concedendo alla comunitÓ esenzione dal pagamento delle decime, diritti di sepoltura e facoltÓ di eleggere la badessa.

Originale, ASBs, Archivio Storico Civico, Codice Diplomatico Bresciano, cart. 6 [A]. Copia semplice del XVIII secolo, LUCHI, Codex Diplomaticus Brixiensis (BSMn ms. Labus 84), cc. 118r-119v [B]. Copia semplice del secolo XVIII, LUCHI, Codex Diplomaticus Brixiensis (BMVe, ms. lat. V, 17), pp. 245-249 [C]. Copia semplice del secolo XVIII, LUCHI, Codex Diplomaticus Brixiensis (BCVr, ms. 1782), pp. 179-182 [D]. Copia semplice parziale del secolo XIX, LUCHI, Codex Diplomaticus Brixiensis (BQBs, ms. O. VIII. 46.), c. 43v [C']. Regesto del 1714, ASBS, Fondo di Religione, reg. 5, c. 173r. Nel verso, di mano del secolo XVII: Brescia. | Privilegio pontificio | delle monache di Santo | Pietro di Fiumicello; di mano del secolo XVIII: 39.

Edizione: Monumenta monasterii Leonensis, pp. 194-196. Regesto: JAFF╔ , Regesta pontificum Romanorum, p. 92, n. 9774. KALTENBRUNNER, Papsturkunden in Italien, p. 664, n. 6743a. KEHR, Regesta Pontificum, p. 336.
Cf. KLINKENBORG, Papsturkunden in Brescia, p. 266. ODORICI, Storie bresciane, V, p. 105.

Nel quadrante superiore sinistro della rota: Sanctus Petrus; in quello superiore destro: Sanctus Paulus; nei due inferiori: Anastasius papa .IIII.. La legenda Ŕ: Custodi me Domine ut pupillam oculi. Indizione settembrina. Sottoscrizioni autografe dei cardinali.

Anastasius episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus Imize, abbatisse Sancti Petri de Flumicello, eiusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis. In perpetuum. | Prudentibus virginibus, que sub habitu religionis, accensis lampadibus, per opera sanctitatis iugiter se preparant ire obviam sponso, sedis apostolice debet pre|sidium impertiri ne forte cuiuslibet temeritatis incusrus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, | dilecte in Christo filie, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino es|tis cultui mancipante, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, statuentes | ut quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum, concessione | pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis | et his que post vos successerint et illibata permaneant. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, | sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas presumat exigere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse | sancimus ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati, nisi forte excommunicati sint aut interdicti, | nullus obsistat, salva iusticia matricis ecclesie. Obeunte vero te, nunc eiusdem monasterii abbatissa, nulla ibi | qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, set quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, | secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendam; id ipsum etiam de sororum ipsius loci electione | statuimus ut nulla ibi sine consensu et voluntate abbatisse atque capituli ordinetur. Decernimus ergo ut nulli omnino | hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet | vexationibus fatigare, set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis | profutura, salva diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre | constitutionis pagina[m] sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suam congrua satisfacti|one correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a | sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. | Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi quatinus et hic fructum | bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. AMEN AMEN AMEN.
(R) Ego Anastasius catholice Ecclesie episcopus subscripsi. (BV)
+ Ego Gregorius presbiter cardinalis tituli Calixsti subscripsi.
+ Ego Manfredus presbiter cardinalis tituli Sancte Savine subscripsi.
+ Ego Aribertus presbiter cardinalis tituli Sancte Anastasie subscripsi.
+ Ego Iulius presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli subscripsi.
+ Ego Guido presbiter cardinalis tituli Pastoris subscripsi.
+ Ego Iordanus presbiter cardinalis tituli Sanctarum Susanne et Felicitatis subscripsi.
+ Ego Astaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Prisce subscripsi.
+ Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli Sancti Stephani in Celio Monte subscripsi.
+ Ego Iohannes presbiter cardinalis Sanctorum Iohannis et Pauli tituli Pamachii subscripsi.
+ Ego Cencius (a) presbiter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina subscripsi.
+ Ego Ymarus Tusculanus episcopus subscripsi.
+ Ego Ugo Hostiensis episcopus subscripsi.
+ Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi.
+ Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu subscripsi.
+ Ego acintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmydyn subscripsi.
+ Ego Iohannes diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi subscripsi.
+ Ego Gerardus diaconus cardinalis Sancte Marie in Via Lata subscripsi.
+ Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicholai in Carcere Tulliano subscripsi.
Datum Laterani per manum Rolandi Sancte Romane Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii .V. idus decembris, indictione secunda, incarnationis dominice anno .M░C░L░III░. pontificatus vero do(m)ni Anastasii pape .IIII. anno primo.

(SPD)


(a) -s allungata su tratto verticale pi¨ breve.

Edizione a cura di Patrizia Merati
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti